Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PROPE

PROPE, Post. Gall. Après. Charta ann. 1268. ex Chartul. Vallis B. M. dioec. Paris.: Ita tamen quod nos et haeredes mei debemus molere in perpetuum Prope bladum, quod inveniemus in tremuia dicti molendini. Propdanement vero, a Latino Propediem, Gall. Au premier jour vel Prochainement, in Pacto inter comit. Armaniac. et juratos Tarb. ann. 1370. ex Reg. 163. Chartoph. reg. ch. 217: Mil frans à la festa de Totzsans Propdanement venant, etc.

A Prope, Gall. Auprès, Propter. Vide supra particulam, A.