Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PROPERO

PROPERO, (PROPERARE) Instare, urgere, Gall. Presser. Lit. remiss. ann. 1376. in Reg. 109. Chartoph. reg. ch. 170: Praefatus exponens vim vi repellendo, eundem pillardum, solo ictu dicta daga percussit, alias mortis periculum, quod sibi parabat et procurabat dictus pillardus, evadere non poterat; quia dictus pillardus eumdem exponentem tam acriter Properabat, quod manus et vim ipsius evadere non poterat.