Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PROPHETA

PROPHETA, apud Tolosates appellatur presbyter, qui, tribus Rogationum processionibus, diaconi vestibus indutus, ac Cantoris baculum ferens, etiamnum interest. Suum Prophetam habet unaquaeque Capitularis ecclesia, S. Stephani scilicet, B. Mariae Deauratae et S. Saturnini, qui in processione post clerum, qui non est de gremio capituli, media incedit via, quem subsequitur Capitulum, cujus est Propheta. Vetus Ceremoniale MS. B. M. Deauratae: Interim congregabuntur presbyteri ac etiam Propheta; quia in qualibet die debemus habere Propheta; quia in qualibet die debemus habere Prophetam, videlicet unum presbyterum secularem, qui debet esse indutus habitu dyachonali, videlicet alba et tunica, ac si vellet dicere Evangelium, qui portat Reliquias et bordonem: et iste vadit in medio processionis inter monachos et presbyteros seculares: et iste recipit praebendam integram quolibet istorum dierum, ut unus monachus.