Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PROPHETIA

PROPHETIA, Vaticinium. Charta ann. 1399. tom. 3. Hist. Harcur. pag. 396: Rex Ricardus curiose perscrutaturus res a primogenitoribus sibi relictas, inopinato reperit aquilam et ampullam, et scripturam sive Prophetiam B. Thomae martyris. Vide infra Prophetismum.

Prophétie, pro Sententia, effatum, vulgo Sentence, maxime, in Inventar. bonor. ducis Bitur. ann. 1416. ex Cam. Comput. Paris. fol. 52. r°: Item un petit livre couvert de cuir, ou il a plusieurs figures de papes, avec aucunes Prophéties d'eulx.

Prophetiae Merlini recensentur inter libros, quibus donatur monasterium Vallis-bonae ord. Cisterc. in Charta ipsius fundat. ann. 1242. inter Instr. tom. 6. Gall. Christ. col. 488.