Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PROPINO

PROPINO, (PROPINARE) Praebere, exhibere, dare. Sallas Malaspinae de Rebus Sicul. apud Baluz. Miscell. tom. 6. pag. 220 Cum ubique per regnum seditio tumultuosa quiesceret, et spes jam probabilis quietis gratae delitias Propinaret, etc. Rolandinus Patav. de factis in Marchia Tarvis. apud Murator. tom. 8. col. 273: Potestas enim Ansedisius praedictus ipsum Michaelem in carcere longo tempore tenuit, postquam captus fuit, Propinans ei necessaria affluenter. Bern. de Breydenbach Itiner. Hierosol. pag. 232: Ego vero auxilio trutzelmanni nostri Alexandrini, cui non paucos Propinavi ducatos, etc.