Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PROPINO

PROPINO,² (PROPINARE) Vinum venum exponere. Charta Frider. reg. Rom. ann. 1319. apud Pez. tom. 6. Anecd. part. 3. pag. 6. col. 2: Praeposito et capitulo ecclesiae Neumburgensis... jus Propinandi quindecim karratas vini in civitate Anasii, et vendendi per vasa vinum, quod ultra dictum numerum adduxerint in dictam civitatem.