Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PROPRIA

PROPRIA, Reg. capit. eccl. Agath. ad ann. 1545: Claudius de la Guicha episcopus Agathensis recipitur in Propria. Rursum aliis in locis non semel occurrit. Ubique supplendum est Persona; quod observatur cum quis per se ipsum, non per procuratorem, possessionem alicujus beneficii adipiscitur.