Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PROPRIUS

PROPRIUS, Cliens, servus. Gregorius M. lib. 9. Epist. 38: Qui ratione mihi se ancillam dicit, cujus ante susceptum Episcopatum Proprius fui. Eginhardus in Caroli M. Vita: Adeo namque Adelfonsum Galliciae atque Asturicae Regem sibi societate devinxit, ut is cum ad eum vel literas vel legatos mitteret, non aliter se apud illum, quam Proprium suum appellari juberet. Charta ann. 1238. in Regesto Tolosano fol. 79: Qui fuerat homo ligius et Proprius ejusdem Do. Comitis.

Sunt in Germania, inquit Molanus lib. 3. de Canon. cap. 33. de Servis verba faciens, quos vocant Proprios, sed non sunt illi servi, nec majores suos servos habuerunt. Vigilius ad Tit. de Testam. ordin.: Proprii homines, quos Germania nostra habet, eodem jure adhuc vivunt, quo olim, libertis magis similes, quam mancipiis. Eadem scribit Zazius, et in paucis cum servis participare ait, et plus ad libertos respicere. Vide Fletam lib. 1. cap. 47. ยง 9.