Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PRORSUS

PRORSUS, Rectus. Vita S. Gudilae Virg. c. 2: Pedissequa quoque ejus et pervia et devia negat se discernere, nec Prorsi tramitis meminisse. Veteres prorsum dicebant pro recto: Prorsi limites, id est recti: Prorsum ire, εὐθύς, quod et prosum, ut susum, pro sursum. In Gloss. Prosa, πεξὸν ἱμάτιον, pexa tunica exponitur, id est recta. Unde Prosaria ars, quae circa tunicas pexas versatur. Vide Salmas. de Usur. pag. 342. Prorsa pro prosa, apud AElfricum in Praefat. ad Grammaticam Anglicam. V. Martinii Lex.