Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PROSA

PROSA, Latinis scriptoribus, oratio pedestris recta, ἡ εὐθεία, quae versificatae opponitur. Hinc Prosaica oratio, apud Plinium lib. 7. cap. 56. Prosaicus relatus, apud Fortunat. lib. 7. carm. 11. Prosarium opus, apud Sidon. lib. 3. Epist. ult. et Prosarium loquendi genus, lib. 9. Epist. 13. Prosaticus lepos, apud Alvarum in Vita S. Eulogii n. 7. Libri prosatici, n. 10. Vide Prorsus.

Prosator, Scriptor, qui pedestri oratione scribit. Aldhelmus Abbas Malmesburiensis: Sed potius evax, eugeque, ingressuras tripudium a Prosatore mereatur. Utitur et antea, ut et Vita MS. S. Gaugerici Episc. Cameracens. in Prologo: Ardua namque materies, meisque viribus multo major,... eloquentissimum exigit Prosatorem.

Prosaicus, Eadem notione, apud Fortunat. lib. 2. de Vita S. Martini sub finem, ubi de Sulpitio Severo qui ejusd. Sancti Vitam pedestri oratione scripsit: Cujus Prosaicus cecinit prius acta Severus.

Hinc Prosaicus stylus, Stile prosal, apud Christ. Pisan. in Carolo V. part. 1. cap. 1: Pour ce moy Christine de Pisan... emprens nouvelle compillation menée en stile Prosal, etc.

Prosaticus. Virgil. Grammat. pag. 58: A simplicibus ac Prosaticis exordium sumpsit.

Prosaice, Solute. Exstat in Guelferbyt. Biblioth. teste Eccardo in Notis ad Leg. Sal. pag. 5. Codex MS. cujus titulus est: Bennonis Misnensis Episcopi Rationes dictandi Prosaice ex multorum gestis in unum corpus collectae.

Prosam, Libri Rituales Ecclesiastici eam orationem quae in Missa canitur ante Evangelium in majoribus festis, quam alias Sequentiam, vocant. Udalricus in Consuet. Cluniac. lib. 1. cap. 11: Prosa, quod alii sequentiam vocant, non cantatur nisi in quinque festis principalibus. Bernardus Mon. in Ordin. Cluniac. part. 1. cap. 17: Pro signo Prosae, vel quod a Teutonicis Sequentia nominatur, leva manum inclinatam, et a pectore amovendo eam inverte, ita ut quod prius erat sursum, sit deorsum. De ratione nominis vide Genebrardum in Liturgia Apostolica pag. 131. et Sequentia 1.

Neque vero liberum erat cuique pro libitu ejusmodi Prosam, in majoribus etiam festis, instituere; ad id quippe requirebatur Episcopi consensus in Ecclesiis suae jurisdictionis, et summi Pontificis auctoritas in Monasteriis quae ipsi suberant, ut colligitur ex Litteris Willelmi Cardinalis sedis Apostolicae Legati ann. 1161. in Tabul. S. Albini Andegav.: Statuentes ut in Annuntiatione genitricis Dei Mariae et beatissimi con fessoris atque pontificis Albini festo Te Deum laudamus et Gloria in excelsis et Prosas sollemnes ad tantas sollemnitates altius excolendas perpetuo decantetis. Purificationem quoque ipsius in eisdem laudibus attollatis. Tunc temporis ergo usus obtinuerat ut non nisi in solemnioribus festis prosae illae decantarentur, quomodo et hymnus Gloria in excelsis, qui a solis Episcopis in iis etiam festivitatibus dici solebat, ut testatur Walafridus Strabo cap. 22: Statutum est ut ipse hymnus in summis festivitatibus a solis Episcopis usurparetur, quod etiam in capite libri Sacramentorum designatum videtur. Vide Card. Bona Rer. Liturg. lib. 2. cap. 4. § 5.

Prosarius, Liber Ecclesiasticus continens prosas, in Historia Abbatiae Condomensis pag. 507. Locus est in Jornarium 2.

Item un Prosier noté, in Invent. Gall. S. Capel. Paris.