Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PROTECTIO

PROTECTIO Regis Infracta, quam vulgo Salvamgardiam dicimus. Vide Quoniam Attachiamenta cap. 54. 73. et supra in v. Pax. Charta Edwardi I. Reg. Angliae ann. 1294. apud Kennettum Antiquit. Ambrosd. pag. 323: Nos ejusdem Radulphi quieti et tranquillitati ex hac causa libentius providere volentes, suscepimus in Protectionem et defensionem nostram specialem praefatum Radulphum, etc.