Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PROVIDEO

PROVIDEO,² (PROVIDERE) Acquirere, comparare. Obituar. Cluniac. apud Baluz. tom. 2. Hist. Arvern. pag. 53: Centum aureos sibi donavit, rogans ut ipse et domnus Bernardus ejusdem ecclesiae devotus prior et domnus Wichardus officiosus camerarius cum eisdem aureis vineam Providerent, et ad hoc opus sacri mysterii eidem ecclesiae Cluniacensi donarent. Illi igitur receptis aureis vineam, quae est inter Cluniacum et Galaniacum Providerunt et praefatae rei ordinaverunt. Provoier, pro Pensare, aestimare, utitur MS.: S'il vouloient nos pertes Provoier et esmer, Jamez en lor aé nel porront restorer.

A Latino Providere, vulgo Pourvoir, nostri alias Pervesir dixerunt. Instr. ann. 1355. inter Probat. tom. 2. Hist. Nem. pag. 170. col. 1: Item que lesditz capitaines doyent aler... de ostal en ostal esmer l'arnez que chascun aura et se non est provis segon son estat, que lo fasson Pervesir. etc.