Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PSALMUS

PSALMUS, S. Augustinus in Psalm. 4: Psalmi dicuntur, qui cantantur ad Psalterium, quo usum esse David Prophetam in magno mysterio prodit Historia. Idem in Psalm. 67: Inter Psalmum et Canticum hoc interest, quod Canticum ore profertur, Psalmus autem visibili organo adhibito, id est psalterio canitur. Gregorius Nyssenus tract. 2. in Psalm. cap. 3: Ψαλμὸς μἑν ἐστιν διὰ τοῦ ὀργάνου τοῦ μουσιϰοῦ μελῳδία. Lexic. Gr. MS. Reg. sign. 930: Ψαλμός, λόγος μουσιϰός, ὅταν εὔριθμος ϰατἀ ἁρμονιϰοὺς λογους πρὸς τὸ ὄργανον ϰρούηται, ἤ ῷδὴ τῷ Θεῷ προσφερόμενος. Adde Eucherium de Quaest. utriusque Testam. Papiam, et alios. Cum Psalmis ad sepulturam cadavera deducere, in Concilio Braccarensi ann. 563. can. 16.

Psalmi Abecedarii, apud S. Augustinum Enarrat. in Psalm. 118. concione 32. quorum versus quilibet a primis litteris alphabeti incipiunt. Ejusmodi est Psalmus, quem scripsit idem Augustinus contra partem Donati, de quo haec ille lib. 1. Retract. c. 20: Psalmum qui eis cantetur, per litteras feci; sed usque ad V. litteram; tales enim Abecedarios appellant. Vide Vitam S. Isidori Episcopi Hispalensis cap. 6.

Psalmi Alleluyatici, S. Hieronymo Epist. 7. 17. 137. dicuntur, qui pro titulo habent Alleluya, cujus inscriptionis nullam aliam rationem afferunt, quam quod Psalmi isti singularem ac festivam Dei laudem prae aliis continent: ii sunt numero 20. nempe 104. 105. 106. 110. 111. 112. 113. 114. 115. 116. 117. 118. 134. 135. 145. 146. 147. 148. 149. 150.

Psalmi Anniversatiales, Qui pro defunctis dicuntur. S. Wilhelmi Constit. Hirsaug. lib. 1. cap. 4: Quandocumque autem ante Missam processio illuc agitur, neque ad finem inclinatur: de qua post Psalmos anniversatiales, cum revertimur in capitulum, ea vice, non nisi semel inclinamus.

Psalmus Apertionis, nempe, Domine labia mea aperies, etc. Regula Magistri cap. 44: Oportet in nocturnis ab Abbate dici versum Apertionis. Vide Amalarium de Offic. Eccl. lib. 3. cap. 9.

Psalmi Baptismales, Numero tres, qui recitantur in diebus baptismalibus, nempe in Dominica nocte Resurrectionis Domini, et Pentecostes, quia tria vitia originalia, suggestionem scilicet Diaboli, carnis delectationem, et consensum animi a Catechumenis repelli postulat Ecclesia, ut ait Amalarius lib. 4. de Divin. Offic. cap. 43. et 48. apud Mabillonium. Adde c. 23. Honorium Augustod. lib. 3. cap. 144. et Durandum lib. 6. Ration. cap. 89. num. 4.

Psalmus de Baptisterio, Qui procedendo ad sacros fontes decantatur. Ordo eccl. Ambros. ann. circ. 1130. apud Murator. tom. 4. Antiq. Ital. med. aevi col. 843: Singulis diebus in octava Paschatis proceditur ad baptisterium... Feria v. Psalmus de Baptisterio.

Psalmus Cantici, est cum organo praecinente, subsequens et aemula organi vox chori cantantis auditur, modum psalterii modulis vocis imitata. Ruffinus Aquileiensis in Psalm.

Psalmi Communionis, Qui tempore communionis canebantur in Ecclesia Carthaginensi: quod tempore S. Augustini fieri coeptum testatur ipse lib. 2. Retract. cap. 11: Hilarus quidam.... adversus Dei ministros... irritatus, morem qui tunc esse apud Carthaginem coeperat, ut hymni ad altare dicerentur de Psalmorum libro, sive ante oblationem, sive cum distribueretur populo quod fuisset oblatum, maledica reprehensione, ubicumque poterat, lacerabat, asserens fieri non oportere. Id etiam apud Gallos in usu fuisse colligi posse videtur ex Reg. Aureliani sub finem ubi praecipit Psallendo omnes communicare.

Psalmus Confessionis, τῆς ἐξομολογήσεως, apud S. Basilium Epist. 63.

Psalmi Directanei, Qui nulla modulatione, et in directum, ut aiunt, pronuntiantur. Vide supra Directaneus.

Psalmi Dominicales, Qui diebus Dominicis in Ecclesia recitari solent. Martyrolog. c. 41.

Psalmi Familiares, apud Lanfrancum in Decretis pro Ord. S. Benedicti c. 1. sect. 3. et Udalricum in Consuet. Cluniac. Monaster. lib. 1. cap. 46. dicuntur ii, qui in omnibus 12. lectionibus horas sequuntur: quorum laboriosa, imo pluribus odiosa paulatim multis de causis est adaucta multiplicitas, quae quia multos gravabat, multorum, et totius pene conventus postulatione in hac parte immutata est. Verba sunt Petri Abbatis Cluniac. in Statutis Ord. Clun. cap. 21. Vita S. Gilberti de Sempringham: Dictis prius quibusdam Psalmis familiaribus pro se suisque, etc.

Familiares vero nuncupabantur quod pro familiaribus seu Monasterii amicis et benefactoribus recitabantur: quod aperte docet Bernardus Mon. in Ordine Cluniac. part. 1. c. 75: Adjunguntur Psalmi pro familiaribus nostris, qui solent dici post Tertiam. Huic concinit S. Wilhelmus in Constit. Hirsaug. lib. 1. cap. 82. Interdum Psalmi Verba mea dicuntur eidem S. Wilhelmo ibid. cap. 3. quod ab eo Psalmo inchoarentur: incoepti tamen aliquando a Psalmo Ad Dominum cum tribularer, ut ex laudato Bernardo part. 2. cap. 32. discimus; neque enim definitus erat eorum nume rus, quippe qui pro arbitrio Abbatis aut omnino supprimebantur aut breviabantur. Guidonis Discipl. Farf. cap. 17: Psalmi familiares nec promantur in hoc obsequio, sed nec ullus alius pro Defunctis. Charta saeculi circiter undecimi ad calcem Reg. in Tabul. S. Quintini de Monte: Familiares Psalmi aliquatenus breviabuntur, scilicet omni die duo tantum dicantur, Deus in adjutorium meum, Voce mea, etc.

Psalmi Feriales, qui diebus ferialibus, seu in feriis in Ecclesia recitantur. Microlog. c. 54. Consuet. antiq. Fontanell. MSS. fol. 35: Inter nocturnos Psalmi feriales non dicantur, exceptis Adventu et Septuagesima; sed finitis nocturnis, facto signo, Laudes canantur.

Ordinar. MS. S. Petri Aureae-val. in vigilia Nativit. Dom.: Post matutinas dicuntur Psalmi feriales, videlicet Ad te levavi et De profundis, cum orationibus.

Psalmi Fortiores, id est, longiores, in Reg. S. P. Benedicti cap. 18.

Psalmi Graduales, Quindecim Psalmi, qui ad quinque parvas Horas congrue distribuuntur, in quotidiano Officio Deiparae, ut ait Radulphus Tungrensis lib. de Canonum Observ. cap. 20. 21. Vide Eucherium de Quaest. utriusque Testamenti, Durandum lib. 5. Ration. c. 2. n. 39. et supra in, Graduale 1.

Sic appellantur quindecim Psalmi a Psalmo 120. usque ad 135. quod canebantur in 15. templi Salomonici gradibus, vel quia vox gradatim elevabatur, ut scribunt Commentatores. Ii quotidie Quadragesimali tempore recitati usque ad Pium V. PP. qui in feriis quartis tantum eos in choro recitari statuit, Bulla Breviariis praefixa, qua ab obligatione eximuntur ii, qui extra chorum officium dicunt.

Psalmus Impositus, hoc est, praescriptus, in Guidonis Discipl. Farf. lib. 1. cap. 38: Post haec si aliquis Psalmus impositus est pro vivis vel defunctis, tunc dicant et finiant.

Psalmus Invitatorius: ita appellatur Psal. 94. Venite exultemus, etc. in Capit. Aquisgran. c. 66. in Ordine Romano, apud Alcuinum, Petrum Damian. Amalarium, Honorium lib. 2. cap. 1. Herbertum de Miracul. lib. 2. cap. 9. in Vita Alcuini num. 5. etc. quod populum ad laudem Dei invitet, ut habent Amalarius lib. de Ord. Antiph. c. 21. lib. 4. de Eccl. Offic. c. 9. Petrus Damian. de Dominus vobiscum cap. 7. Beletus c. 25. Durandus lib. 5. cap. 3. num. 10. 11. 12. etc. quibus interdum nude Invitatorium appellatur, quod suaviter censuit Vossius, esse certum Monasterii locum, quo invitarentur Monachi ad laudandum Deum. Sed hac in re parcendum heterodoxis, viris quantumvis doctissimis, rerum nostrarum minus scientibus.

Psalmi Magni, Parvi, etc. Consuet. Cluniac. ann. 1301. ex MS. B. M. Deauratae Tolos.: Hoc addito quod in hiis omnibus locis quindecim, triginta familiares, Parvi et Magni, et prostrati Psalmi, et septem Psalmi cum letania suo tempore suffragia..... cotidie nullatenus obmittantur, quin dicantur insimul.

Psalmus Misericordiae, Quinquagesimus, Miserere mei: ita appellatur a Gervasio Tilleberiensi in Otiis Imper. Decisione, seu parte 1: Torqueri se asserit, eo quod seculum Deo praeponens, Psalmum Misericordiae Psalmo tam breviusculo postposuerit.

Psalmus Paroemiacus, προοιμιαϰός, sic dictus 103: Benedic anima mea Dominum, quod ab eo Graeci Vesperas, Missam, aliaque officia auspicentur.

Psalmi Plebeii et Vulgares, a privatis imperitisque hominibus compositi, qui in Ecclesia decantari vetantur, can. ult. Concilii Laodiceni, ubi ἰδιωτιϰοί dicuntur: Plebeii, veteri interpreti, quo loco Glossae interlineares MSS. plebeios, versificos Psalmos interpretantur, qui in Concilio Bracarensi ann. 563. can. 12. vetantur. Nec aberrat ab hac interpretatione Agobardus lib. de Divina Psalmodia: Sed et reverenda Concilia Patrum decernunt, nequaquam plebeios Psalmos in Ecclesia decantandos, et nihil poetice compositum in divinis laudibus usurpandum; praecipue vero, ut subdit, ab hominibus quibuslibet, quorum nec nomina, nec sensum, nec fidem novit Ecclesia. Adde Martinum Braccar. cap. 67. Capitularia Attonis Episc. c. 58. et quae observant Menardus ad Regulas Monastic. pag. 381. Henricus Valesius ad Eusebium lib. 7. cap. 24. et Ferrandus in Praefat. ad Psalmos cap. 15.

Psalmi Poenitentiales. Vetus Poenitentialis MS.: Cantetque 7. Psalmos poenitentiales, id est Domine ne in furore, et Miserere mei Deus secundum, Miserere mei Deus meus, Deus misereatur nostri, Deus in adjutorium, Inclina Domine, De profundis. Adde Appendicem ad Concilium Salegunstadiense ann. 1022.

Hic erat omnium fere monasteriorum olim usus, ut singulis diebus quibus non occurrebat festum xii. lectionum, Psalmi poenitentiales recitarentur: quod ex superius allatis haud obscure colligitur. Idem obtinuisse in Majori Monasterio testis est Charta Archembaldi Archiep. Turon. ann. 993. ex Tabul. ejusd. Monast.: Cunctisque diebus post vii. poenitentiales Psalmos, unum Psalmum communiter decantent, scilicet Ad te levavi oculos meos, si xii. lectiones non fecerint. Id est, si festum 12. lectionum non celebraverint. Vide Psalmi speciales.

Psalmus Poenitentialis, Quinquagesimus praecipue sic appellatur. Reg. visitat. Odon. archiep. Rotomag. ex Cod. reg. 1245. fol. 334. v°: Ante fores ecclesiae facerent se verberari a sacerdotibus dicentibus Psalmum Poenitentialem.

Psalmi Prostrati dicuntur, Qui ab humi prostratis in Ecclesia recitantur, apud Lanfrancum in Decretis pro Ordine S. Benedicti cap. 1. sect. 3. Liber Ordinis S. Victoris Parisiens. MS. cap. 1: Primum septem Psalmos de Cantico Graduum prostrati super sedes decantabunt. Duos vero potissimum psalmos, qui per singulas horas dicuntur a prostratis, recenset. Bernardus Mon. in Ord. Cluniac. part. 1. cap. 74. num. 37: Expectant donec debeant incipi Psalmi prostrati. Udalricus in Consuet. Clun. lib. 1. cap. 3: Ad Horas autem reliquas, post quatuor Psalmos, Horarum, ut ita dicam, appendicios, toto corpore prosternimur, ut duos Psalmos dicamus, primum de septem poenitentialibus Psalmis, alterum de Canticis quindecim graduum. Tabularium Brivatense: Unusquisque 2. Psalmos prostratus decantet. Appendix ad Concilium Salegunstadiense ann. 1022: Tunc omnes prostrati decantent Psalmos istos pro Regis nostri et aliorum sui regni primatum sospitate. Vide eumd. Udalricum d. lib. cap. 4. 12. et 52. Chronicon Andrense pag. 430. Joannem Episc. Abrinc. de Off. Eccl. pag. 36. Consuet. Floriacensis Coenobii pag. 393. in Bibl. Floriac. etc. Psalmi autem a stantibus concinebantur, ut observat Durandus lib. 5. Ration. cap. 2. num. 36. Petrus Damian. lib. 3. Epist. 8. pag. 301. graviter invehitur in Clericos, qui resident, dum vel canonica Horarum celebrantur officia, vel etiam ipsa Missarum offeruntur terribilia Sacramenta.

Psalmi Refectionum, Qui tam posita quam levata mensa a Monachis recitari solent, et peculiariter Deo de benedicenda aut commendanda esca per gratiarum actionem praebentur, et sine antiphona directanei dicuntur: sed in Dominica, vel in diebus festis cum antiphona, vel alleluia, ut est in Regula Magistri cap. 37. 43.

Psalmus Responsorius, Qui tractui seu gradali hodierno respondet. Gregorius Turon. de Vitis Patrum cap. 8: Egressus est in sacrarium, ubi dum resideret, Diaconus responsorium Psalmum canere coepit. Idem lib. 8. Hist. cap. 3: Interea jam medio prandii peracto, jubet Rex ut Diaconum nostrum, qui ante diem ad Missas Psalmum responsorium dixerat, canere juberem, etc. Vide Responsorium.

Psalmi Salomonis, Quos ut apocryphos laudant S. Athanasius in Synopsi sacrae Scripturae, S. Nicephorus Patr. CP. in Canone, et Theodorus Balsamon, qui, an ii sint, quos edidit post Adversaria sacra Ludovicus de la Cerda, alii viderint. Vide Ferrandum in Praefat. ad Psalmos cap. 16.

Psalmi Speciales, 7. Poenitentiales. Capit. Aquisgran. ann. 817. et Addit. 1. Capit. cap. 50: Ut praetermissis partitionibus Psalterii, Psalmi speciales pro eleemosynariis et defunctis cantentur. Leo Ost. lib. 3. cap. 22: Statuit.... cotidianis diebus orationem pro fulgure ad Missam publicam, et ad Psalmos speciales edici, (al. adjungi.) Charta Heriberti Comitis Francor. ann. 27. Lotharii Regis in Tabul. Dervensis Monast.: Quotidie unam Missae celebrationem pro me faciant, atque unum Psalmum per singulas regulares Horas persolvant, et cum septem specialibus Psalmis memoriam meam adjungant.

Psalmi Suffragiorum, Iidem videntur qui Familiares. Reg. visitat. Odon. archiep. Rotomag. ex Cod. reg. 1245. fol. 8. r°: Visitavimus monasterium S. Amandi Rotomagensis. Invenimus quod... aliquando cantant horas B. Mariae et Psalmos suffragiorum, cum nimia festinatione et praecipitatione verborum.

Psalmi Superpositi, in Regula Magistri cap. 50. Vide Superpositio.

Psalmi Typicorum, apud Graecos dicuntur 22. et 145. quod hi in officio Typicorum recitarentur: eorum vero primus πρῶτα τυπιϰά, alter vero δεύτερα τυπιϰά dicebantur. Vide Goarum ad Euchologium.

Psalmum Levare. Vide Levare 6.

In Psalmis Venire. Charta ann. 1123. apud Puricellum in Basilica Ambrosiana pag. 569: Illae vero oblationes, quae offerentur in manibus Sacerdotum extraneorum, qui in Psalmis veniunt, sine malo ingenio eorum sint, cui dare voluerint sine malo ingenio.

Psalmi Versifici. Vide Psalmi plebeii.

Poenitentia Psalmorum, in Poenitentiali S. Columbani dicitur, cum Monachus ob leviorem culpam certum Psalmorum numerum decantare, vel recitare, in poenitentiam, jubetur. Adde Poenitentialem Gregorii III. PP. cap. 24. Vide Superpositio.

Psalmellus, Antiphona ex Psalmo desumpta. Charta ann. 1053. apud Puricellum in Monumentis Basilicae Ambrosianae pag. 428: Ei vero, qui cantat Psalmellum, denarios duos, etc.