Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PUBLICUS

PUBLICUS, Judex publicus. Lex Longob. lib. 2. tit. 51. § 1. Liutpr. 63. (6, 10.): Et si talis persona fuerit quae non habeat unde componat, tunc Publicus debeat eum dare pro servo in manu ejus cui culpam fecit, et ipse eidem serviat sicut servus. Tit. 55. § 16. Liutpr. 121. (6, 68.): Tunc Publicus debet eum dare in manus mariti sui, etc. Lib. 3. tit. 13. § 3. Guido 4.: Et hoc nullus Comitum aut Publicus potestatem habeat exigendi, nisi cum Misso Palatii Imperatoris. Leges Luithprandi Regis tit. 110. § 2. 141. (6, 88.): Insuper et Publicus, in quo loco factum fuerit, comprehendat ipsas mulieres, et faciat eas decalvare. Adde tit. 111. § 1. tit. 119. § 3. 142. 152. (6, 89. 99.) Leges Rachis tit. 3. § 1. 9. etc. Vide, Judex publicus, Palatium, Publicanus, Villa. Savin. Histor. Jur. Roman. med. tempor. tom. 1. cap. 5. § 126.

Publica Forma, Usu et consuetudine recepta, authentica. Charta ann. 1329. tom. 2. Hist. Dalph. pag. 223: Praemissa in notam recepta sic in Publicam formam redegi.

Publicae Personae, Quae acta scribebant, leg. orphanotrophos, cap. de Episc. et Cleric. apud Pancirol. lib. 1. var. lect. cap. 77.

Publica Scriptura vel Forensis, Quae fiebat, vel inserebatur actis, l. comparationes, cap. de fide instr. etc. ibid. Vide Publicare.