Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PUELLA

PUELLA, nude, pro Puella honoraria. Testam. Ermentrudis in Liturg. Gall. pag. 463: Vinea quam Vincimalus in monte Vultoricino colit, et Puella, nomine Sunnechilde, et ancilla nomine lveriae.... habere jubeo.

Puellae Faustinianae, in numismate aureo et argenteo Faustinae matris quod exhibet Vaillant tom. 2. Numismat. praestant. pag. 174. His lucem affert Capitol. in Antonino Pio: Puellas alimentarias in honorem Faustinae Fausnianas constituit. Idem in Marco Aurelio: Novas Puellas Faustinianas instituit in honorem uxoris mortuae. Ejusdem conditionis erant Puellae Mammaeanae quas instituit Alexand. Severus. Inscript. apud Gruter. 1084. 7. meminit puerorum Puellarumque Ulpianorum in honorem Trajani institutorum. Vide Vandal. Dissert. 1. cap. 11. pag. 164.

Puella Illustris inscribitur Catharina Imperatrix CP. in Charta ann. 1301. ex Cod. Colbert. 2591: Excellentissima ac nobilissima Katherina Dei gratia Imperatris Constantinopolitana Illustris Puella, etc.

Puella, Cognominatus Guillelmus Abbas Fiscanensis pro decore, inquit Ordericus Vitalis lib. 11. Huc refer versus sequentes: Dum dubitat natura marem faceretne Puellam,   Factus es, ô pulcher, pene Puella puer.