Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PUGNA

PUGNA, Pugni ornamentum, Gallice Poignée. S. Audoenus in Vita S. Eligii apud Duchesnium tom. 1. pag. 629: Quotiens brachile aureum, Pugnamque auro gemmisque comptam sibi subripuit (Eligius) tantum ut miseris subveniret ? Alii Pungam legunt. Vide in hac voce. Poingniau, eadem, ut videtur, notione, in Computo ann. 1237. ex Bibl. Regia: Pro duabus paraturis ad albas, et fanons, et Poingniaus, viii. l. v. s.