Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PUGNA

PUGNA,² f. pro Punga, a verbo pungere, instrumentum aliquod in acumen desinens, quo cappae aliaeque vestes clauduntur. Inventar. ornament. Eccl. S. Victoris Massil.: Duas tunicas pontificales de samito rubeo et clauduntur Pugna, cum cordela viridi, cum acu argenteo.