Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PUGNA

PUGNA,³ Duellum, monomachia, seu judicium duelli. Lex Longobard. lib. 2. tit. 55: In quibus causis Pugna prohibeatur, vel fieri debeat. Passim toto titulo. Roth. 164. sqq. Adde lib. 1. tit. 9. § 23. tit. 25. § 49. 51. lib. 2. tit. 35. § 5. Liutpr. 118. (6, 65.) 11. (2, 5.) 56. (6, 3.) Grim. 4. Capitula Ludovici Pii ann. 824. cap. 9: Quod si nulla pars alteri cesserit, jurent et Pugna probetur illorum testimonium. Charta Widonis Imper. ann. 892: Sicque in omnibus rerum Ecclesiarum causis, quibuscumque legali disceptatione tantum exorata fuerit, ut Pugna aut testibus dirimatur, apud Ughellum tom. 2. pag. 122. Charta ann. 1115. apud Murator. delle Antic. Estensi pag. 314: Dicendo quod praenominata capella cum omnibus praedictis rebus pertineret ad ecclesiam S. Justinae de civitate Padua per cartulam unam,... et partem ecclesiae S. Zachariae eam disvestisse, et inde Pugnam velle se facere dicebant.

Punna, Eadem notione, in Notitia ann. 971. apud eumd. Murator. ibid. pag. 152: Tunc interrogati fuerunt, si hoc adprobare voleret per Punna, quod ipsa cartula falsam esset; ipsi dixerunt, quod ita voleret. Tunc per judicum judicium dedit wadia jam dicto Martino per Punna clarisendum, qualiter ipsa cartula falsa esset. Et ipse Vivencius abvocatus eorum dedit wadia per Punna defendendum... Ideo ecce me paratum cum Evangelia, et scuto, et fuste, eadem Punna faciendum, qualiter ipsa cartula falsa esset. Ubi observanda quae ad duelli ritus hic spectant. Plura vide in v. Duellum. Poigneis, Pugneis, apud Poetas nostrates, pro pugna, conflictus, ictus. MS.: Renouf vit le grand Poigneiz, Et vit les grans abateiz. Re Roman d'Athis MS.: Là ot estrange Poigneis, Et de hanches grant froisseis., MS.: Tant parfu grans les Pugneiz, Et des lances li ferreiz. Ibidem: Et por fere ses Pugneiz Avoit ses garnimens gerpiz.

Pugnarum Expurgatio, Duelli emenda seu mulcta, quae domino debebatur. Diploma Friderici Ducis Austriae ann. 1243. apud Ludewig. tom. 4. Reliq. MSS. pag. 226: Alias vero quascumque causas pecuniarias, sive praediales, sive in personas, sive in damna, sive bannos, Pugnarum expurgationes, quaslibet obventiones, scilicet: losunge, ubervanch, gramlos, nocturnos dolos, haferban, in praediis suis et personis officiales Ecclesiae exequantur, ita ut actor semper forum rei exequatur.

Pugnare, Duello rem dirimere, in Legibus Burgund. tit. 45.