Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PULCHRAE

PULCHRAE Virginis Equites, Ordo militaris pudori fortunisque nobilium feminarum tuendis potissimum institutus a Johanne Boucicaut Franciae Marescallo, cum matronae plures apud Carolum VI. Regem conquestae essent de illatis sibi injuriis a viris potentibus, quibus repellendis neminem patronum et adjutorem habebant. Vide Selden. de Tit. honor. part. 1. cap. 3.