Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PULSO

PULSO, (PULSARE) In jus vocare. Gloss. Gr. Lat.: Pulsat, ϰροτεῖ, αἰτιᾶται, ὠθεῖ. Pulsati, ϰαταιτιωμένοι, αἰτιαθέντες. Claudianus de bello Gildonico: Quisquis vel locuples, pulchra vel conjuge notus Crimine pulsatur falso, etc. Concilium Wormatiense cap. 61: Clericus nequaquam praesumat apud secularem judicem Episcopo non permittente Pulsare, sed si pulsatus fuerit, etc. Utuntur passim Scriptores inferioris aevi: Codex Theodos. locis a Jacobo Gothofredo indicatis, Senator lib. 1. Epist. 8. 18. 30. lib. 6. Ep. 13. Marculfus lib. 2. form. 17. Leges Wisigoth. lib. 2. tit. 1. § 18. 31. tit. 2. § 1. lib. 5. tit. 7. § 4. et alibi, Edictum Theoderici § 11. 25. Lex Longobard. lib. 1. tit. 25. § 51. lib. 2. tit. 36. § 2. Liutpr. 56. (6, 3.) 43. (5, 14.) Capitula Caroli M. lib. 4. cap. 26. Leges Henrici I. Regis Angl. cap. 26. Diurnus Roman. cap. 3. tit. 7. pag. 65. Vita Aldrici Episcopi Cenoman. pag. 101. 114. 123. 125. Canones Hibernienses lib. 21. cap. 27. etc. Vide Barthium in Notis ad Phaebadium pag. 104. et Pancirol. lib. 1. var. lect. cap. 77.

Pulsatio, In jus vocatio, citatio. Charta Ludovici Pii apud Baluz. tom. 3. Miscell. pag. 100: Idcirco praecipientes jubemus ut nullus Missus noster... aliquam calumniam aut molestiam aut injustam Pulsationem sive causationem atque machinationem facere praesumat. Adde ibidem pag. 114. et 125. Codex Theod. leg. 1. tit. 14. lib. 2: Quisquis igitur lite pulsatus, cum et ipse et rei sit possessor et juris, et titulum inlatae solenniter Pulsationis exceperit, etc.

Pulsatio, Molestia. Acta Episcopor. Cenoman. pag. 189: Postea vero instigante diabolo, et malivolis hominibus suadentibus, de ipso monasterio non modicam Pulsationem sustinuit. Et pag. 193: Multas ergo Pulsationes habebat a nobilibus ejusdem provinciae hominibus de rebus sibi commissis. Adde pag. 201. Charta Adelberti Mogunt. Archiep. ann. 1130. inter Instr. tom. 5. novae Gall. Christ. col. 450: Nulli officialium nostrorum respondere habeant, quin potius ab omni exactione et Pulsatione liberi, etc.

Pulsator, Actor in Legibus Henrici I. cap. 26.

Pulsanti Voce, Jure cogente. Charta Principis Adelgastri inter Conc. Hispan. tom. 3. pag. 90: Et quantum in calumniam miserit, in quadruplum reddat, et mille libras purissimi auri, Pulsanti voce, monasterio persolvat. Quae quidem his formulis quae passim in veteribus tabulis occurrunt, respondent: Insuper coactus inferat ipsi monasterio auri libras x. apud Marten. tom. 1. Ampl. Collect. col. 131. Inferant... juri vestro vel Ecclesiae superius scriptae ista omnia dupla et inmeliorata, in Append. ad Marcam Hisp. col. 789. Componat... ad praedictam domum S. Crucis et S. Eulaliae vel ad ipsius servientes haec omnia quae ibidem donamus in duplo, ibid. col. 857. Huc etiam spectat Charta Aldefonsi Reg. Toletan. pro Monaster. Casae Dei aerae 1216: Insuper regiae parti m. aureos et vobis vel vocem vestram Pulsanti (hoc est, Actori juris vestri) dampnum quod intulerit dupplatum in tanto persolvat.