Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PULSO

PULSO,² (PULSARE) Pulsantes, Pulsatorium. Pulsantes, dicuntur Monachismi candidati, qui pulsant ad fores Monasterii, et in Monachorum album admittiambiunt et deposcunt: qui pro foribus excubant, indicium perseverantiae suae ac desiderii sui, pariterque humilitatis ac patientiae demonstrant, ut ait Cassianus lib. 4. de Institut. Can. cap. 3. 30. 32. Regula SS. Patrum cap. 7: Si vero perseveraverint Pulsantes, eis non negetur ingressus. Regula S. Benedicti cap. 58: Noviter veniens quis ad conversionem, non ei facilis tribuatur ingressus,... ergo si veniens perseveraverit Pulsans, et illatas sibi injurias et difficultates ingressus, post 4. aut 5. dies visus fuerit patienter portare, et persistere petitioni suae, annuatur ei ingressus, et sit in cella hospitum paucis diebus, postea sit in cella novitiorum ubi meditetur, manducet, et dormiat. Regino ann. 746. de Carolomanno fratre Pipini Regis Monacho facto ad Casinum: Et juxta morem portam monasterii Pulsans, colloquium patris monasterii expetiit, etc. Paschasius Radbertus in Epitaphio Vualae Abbatis Corbeiensis lib. 1. cap. 9: Sed qualis quantusque jam esset, quando saeculi deposuit militiam, testes sunt praesens Pater et fratres, qui satis intenti ac solliciti, multis eum, dum Pulsaret novitius ad ostium Monasticae disciplinae, perscrutati sunt probationum argumentis et solertiae disciplinis. Idem in Vita S. Adalhardi n. 9: Ita certaminis campum ingressus, pervenit ad coenobium: ubi annuo Pulsans voto, tandem introivit portas justitiae, etc. Sed et

Pulsantes videntur etiam appellati, ipsi qui Novitii dicuntur, quod necdum omnino admissi votum professionis monasticae emisissent. Adalardus in Statutis Corbeiensis Monasterii lib. 1. cap. 1. de Clericis: Pulsantes 12. alii Clerici 7. ex his ad cellerarium 2. ad lavendariam fratrum unus, ad curticulam Abbatis 1. ad domum infirmorum 3. aliae vero necessitates, quas Clerici facere debent, per Pulsantes fiant. Et ideo necesse est, ut tales ibi ponantur, qui omnes necessitates interiores facere possint, etc. Cap. 3: Haec sunt, quae Clericis nostris Canonicis suprascriptis, qui specialiter Pulsantes dicuntur, dari debent; de vestimento, tunicas duas albas, etc. Cap. 6: De Pulsantibus, de scolariis, de reliquis Clericis seu Laicis nostris vel extraneis, etc. S. Luidgerus in Vita B. Gregorii Trajectensis, apud Brower. in Antiq. Fuld. lib. 1. cap. 5. et Mabillonium: Ut ante obitum suum 400. circiter monachorum, exceptis Pulsantibus, et aliis minoribus personis,... pater extiterit et praeceptor. Chronicon Nonantulanum: Habuit namque hic Dei famulus sub suo regimine monachos regulares 1144. exceptis parvulis et Pulsantibus, qui non constringebantur ad regulam, quos ille paterno amore fovebat. Adde Grimlaicum in Reg. Solitar. cap. 15. et 18. Guigonem I. Priorem Cartusiens. in Statutis ejusdem Ordinis cap. 22. § 5. S. Bernardum in Apol. de Vita et moribus Religios. cap. 2. 12. Epist. 1. num. 7. etc.

Pulsare, Rogare, apud Papiam. Itiner. Marten. pag. 99: Magister Gillebertus Pictavensis episcopus altiora Theologiae, Philosophiae secreta diligentibus, attentis et Pulsantibus reserans discipulis quatuor. Est etiam examinare, quia Pulsantes, et quicumque ad vitam monachicam aut religiosam aspirabant, antequam admitterentur, examinabantur, et in eorum vitam et mores inquirebatur. Capitulare 1. ann. 805. cap. 13. et lib. 1. Capitul. cap. 108: De his qui non sunt secundum regulam Pulsati, ut deinceps emendentur, et Pulsentur secundum regulam. Et cap. seq.: Ut infantulae aetatis puellae non velentur, antequam illae eligere sciant quid velint, et Pulsentur salva canonica auctoritate. Hinc nostri Espousser pro strictius examinare dicunt.

Pulsatorium, Locus, ubi examinabantur Pulsantes. Synodus Aquisgran. ann. 789. cap. 71. et lib. 1. Capit. cap. 69: Ad Monasteria venientes secundum regularem ordinem primo in Pulsatorio probentur, et sic recipiantur. Synodus Vernensis ann. 755. cap. 6: Et si tales feminae velatae ad praesens ibidem congregatae inveniantur, quae regulariter vivere non velint, nec ad hoc dignae sunt, ut cum illis aliis habitent, Episcopus vel Abbatissa praevideant locum aptum, ubi separatim cum custodia in Pulsatorio habitare debeant, vel operari manibus, quod ipsa Abbatissa eis jusserit, interim quod probatae dignae sint ut in congregatione recipiantur. Exstitit autem Pulsatorium, in cella hospitum, ut docet Regula S. Benedicti dicto cap. et Regula Magistri cap. 88. quo ii absque ulla querela, ut ait Cassianus lib. 4. cap. 7. suum circa peregrinos exhiberent famulatum, imbuti per hoc prima institutione humilitatis ac patientiae: ubi 4. aut 5. dierum, uti vult S. Benedictus, vel 2. mensium, ut Magister, vel anni spatio, ut Cassianus, rigidiori examini subjiciebatur pulsans, laborando cum fratribus, contentus annonae modica mensura, vel regulae disciplina, et excommunicationum: ut et mores Monasterii probaret, et ipse probaretur, et secum tractaret si deberet se ad Deum firmare, aut ad diabolum expeditius remeare. In quibus 2. mensibus sub cura illorum fratrum, qui peregrinos custodiunt, et ipsi similiter ex improviso custodiebantur, etc. Haec Magister qui capite sequenti agit, ut pulsans in Monachum admittitur. De ejusmodi pulsatorio agit etiam vetus Codex apud Angelum a Nuce in Chronico Casinensi libr. 4. cap. 68: Decanus debet facere reparare Refectorium, Pulsatorium, Dormitorium, etc.... Exstat apud Canisium tom. 5. Antiq. lect. part. 2. pag. 782. inscriptio Domus Pulsantium in Monaster. S. Galli: Hoc claustro oblati Pulsantibus adsociantur.