Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PULSO

PULSO,³ (PULSARE) Signa, campanas: Sonner les cloches. Kero Monachus: Pulsat, clohhot. Pulsans, chlochonti. Pulsaverit, clocchit. Ruodlieb. fr. 3. vers. 515. fr. 6. vers. 107. 110. Udalricus lib. 1. Consuet. Cluniacens. cap. 5: Si talis anniversarius evenerit, pro quo sunt Pulsanda omnia signa. Occurrit ibi pluries. Pulsare campanas, in cap. Petentibus de Privileg. cap. Quod in te, de poenitent. et alibi passim. Sonare signa, in Capitulari Episcoporum cap. 8. tom. 2. Concil. Sirmondi pag. 249. Apud Beletum lib. de Divinis Offic. cap. 86. varii pulsandi campanas modi referuntur: Generaliter ergo cognoscendum est quod non debeamus in tota Quadragesima diebus profestis compulsare, nec depulsare, (liceat enim hic vulgaribus et consuetis uti vocabulis,) sed simpulsare, id est simpliciter Pulsare ad Horas, vel Matutinas. Est ergo

Compulsare, Omnia signa et omnes campanas una et simul pulsare, ut in majoribus solennitatibus, et in processionibus Ecclesiasticis apud Honorium Augustod. lib. 1. cap. 70. 73. et Durandum lib. 1. cap. 4. num. 12. lib. 5. cap. 3. num. 30. Chronicon Colmariense ann. 1293: Civibus dormientibus Compulsantur campanae, concurrunt cives ad coemeterium, etc. Infra: Campanas Compulsaverunt, populum convocaverunt, etc. Vide in Classicum.

Simpulsare, Simpliciter pulsare, seu unicam campanam. Denique

Depulsare, ex altera tantum parte campanam pulsare, vulgo Tinter, ex tinnire. Vide Pulsitare.

Pulsare ad Gaudium, id est, In signum gaudii. Steph. de Infestura MS. ad ann. 1492: Sagitta cecidit in capitolio, .... et percussit in tibia quendam, qui Pulsabat campanam grossam ad gaudium, propter annuam coronationem Alexandri papae.

Pulsare ad Plenum, Campanam pulsare ex utraque parte, vulgo En volée. Charta ann. 1399. ex Chartul. episc. Carnot.: Una campanularum super medio chori appensarum pulsabitur cum tintignamento usque ad elevationem Corporis Christi, et dum Christi Corpus elevabitur, Pulsabitur ad plenum.

Pulsatio, in Chron. Will. Thorn. ann. 1242. pro campanarum pulsatione accipitur, quae fit in signum honoris atque reverentiae erga aliquem per illum locum transeuntem, vel illuc advenientem. Vide Campana 2.

Tertia Pulsatio. Constitutiones Nicosienses cap. 26: Inhibemus districte, ne (Clerici) vadant de nocte, maxime post tertiam Pulsationem, etc.

Ubi quod Ignitegium alibi dicitur, significari existimo: trinis quippe campanae ictibus ter repetitis pulsari solet; quod Pulsare Ave Maria nuncupat Concil. Hispal. ann. 1512. inter Hisp. tom. 4. pag. 12.

Pulsatio Terroris. Charta Henrici Episcopi Ratisbonensis ann. 1278. in Metropoli Salisburgensi tom. 1. pag. 264: Videlicet quod pro festivitatibus Conceptionis B. Virginis Mariae et B. Augustini cum Pulsatione terroris, et aliis solemnitatibus aequaliter celebrandis. Id videtur quod vulgo Carillon dicitur, quod ita olim in festivitatibus pulsarentur campanae, quemadmodum in tumultibus bellicis.

Pulsus, Idem quod Pulsatio, Jus pulsandi campanas. Charta Ursonis Archiepiscopi Barensis ann. 1080. apud Ughellum: Campanas et Pulsos habeant ad sonandum, si voluerint, pro beneplacito suo. Alia Johannis Archiep. Canusini apud eumdem: Potestatem concedimus vobis sonare campanam, seu Pulsos, etc. tom. 7. Ital. sacr. pag. 853. 877.

Pulsus, nude pro Pulsatio campanae, apud Robert. Goulet in Consuetud. Universit. Paris. fol. 16. v°: Subinde octavam circiter horam post Pulsum intrent scolas Regentes.

Pulsabulum, Campana. Anselmus Leodiensis cap. 48: Et cum Pulsabulis fratrum divina celebrentur.

Pulsabulum, Ipsa campanarum pulsatio. Decreta Radulfi Episc. Leod. ann. circ. 1170. apud Marten. tom. 1. Anecd. col. 493: Solemnitas divini cultus, clausis ecclesiis, omnino cessabit. Pulsabulum quoque campanarum intermittendum erit. Id ex consuetudine qua campanarum sonitus intermissus in Interdictis. Vide Campana 2.

Pulsatores, et Exequiales, apud Innocent. III. PP. lib. 15. Epist. 7. Innocentio Cirono, sunt monitores et mandatores funerum, quos vulgo submonitores, Semoneurs, vocamus, qui campanas pulsant, quo praetereuntes ad fundendas pro defuncto preces invitentur.

Pulsatores, qui alias Matricularii in Ecclesiis. AEdituus seu Pulsator, in Charta Conradi Episcopi-Frisingensis ann. 1327. in Metropoli Salisburgensi tom. 2. pag. 443. Charta Caroli IV. Imper. ann. 1377. apud Miraeum tom. 2. pag. 1245: Pulsatores capituli dictae Ecclesiae Cameracensis, et alios familiares eorum... sub nostra imperiali protectione suscipimus. Obituar. MS. Eccl. Morin. fol. 42: Et pro laboribus habebunt clocquemanni sive Pulsatores anno quolibet viii. sol. Vide Cloca 2.