Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PURITAS

PURITAS, Pura et simplex veritas, nostris la pure verité. Epist. Bernardi Archiep. Arelat. ad Innoc. II. PP. ann. circiter 1133. apud Marten. tom. 1. Ampl. Collect. col. 718: Omnem Puritatem sub juramento ab eo quaesivimus. Statuta Cadubrii lib. 2. cap. 85: Tunc ille qui debet praestare et solvere decimam, ipsam decimam relinquat, et relinquere possit et debeat in campo, seu terra de qua debetur ipsa decima cum Puritate, veritate, bona fide, et sine fraude.