Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PURPURA

PURPURA, Veteribus Scriptoribus, vestimentorum quodvis ornamentum dicitur. Gloss. Gr. Lat.: Πορφύρα ὑφασμένη, Clavus. Alibi: Κύϰλας, ἡ περὶ τήν χλαμύδα ϰύϰλος, πορφύρα, limbus. Clavus purpurae, apud Quintilianum. Regula S. Caesarii ad virgines cap. 7: Vestimenta lucida, vel nigra, vel cum Purpura, vel bebrina nunquam in usu habeant. Gregorius Turon. lib. 10. Histor. cap. 16: De illa inscissura (mafortis) quae pallae superfuit, Purpuram nepti suae in tunica posuit. VII. Synodus can. 15: Οὐδὲ ἐϰ σηριϰῶν ὑφασμάτων πεποιϰιλμένην ἐσθῆτα ἐνδέδυτό τις, οὐδὲ προσετίθεσαν ἑτερόχροα ἐπιϐλήματα ἐν τοῖς ἀϰροῖς τῶν ἱματίων. Sed et aedificiorum Purpuras dixit Sidonius lib. 2. Ep. 2. in quem locum consul. Sirmondus.

Purpura Alba. Vincentius Belvacensis lib. 33. cap. 30. de Tartaris: In prima die vestiti sunt omnes Purpuris albis, in secunda vero rubeis. Cap. 36: Tentorium de Purpura rufa. Necrologium Ecclesiae Parisiensis 15. Kal. Aug.: Dedit nobis tres Purpuras albas, de quibus factae sunt casula, dalmatica, tunica, et pallium ad patenam. Escarlate blanche, apud Froissartem.

Purpura Saracenica. MS.: Largesce out robe toute fresche D'une Pourpre Sarrasineiche.

Purpuraclavatus, unico verbo ut Auroclavatus. Gloss. S. Benedicti cap. de vestimentis: Clavi, σημεῖα. Clavare, πορφυρῶσαι. Stephanus II. PP.: Colobio indutum candidissimo, Purpuraclavato. Vide Senat. lib. 6. Epist. 21.

Purpuram Adorare dicebantur, quibus Imperatorum chlamydis laciniam tangere vel osculari concessum erat: cujus quidem sacrae purpurae adorandae is ritus erat, ut Patricii quidem ad dextram Principis mammam adorarent, Princepsque recedentium caput deoscularetur: Senatores vero ac caeteri genu dextro ante Principem flexo discederent, ut est apud Procopium in Histor. arcana sub finem. Vide Senatorem lib. 11. Epist. 20. Henricum Valesium ad lib. 15. Ammiani et Jacobum Gothofredum ad leg. un. Cod. Th. de Praepositis sacri cubiculi (6, 8.) et ad leg. 6. de Decurion. (12, 1.)

Nostris Porpre, pro qualibet veste pretiosa et ad optimates quosvis significandos. MS. ubi de Amore: Les Porpres et les buriax use; Car aussi bien sont amoureites Sous buriax comme sous burneites.