Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PURUS

PURUS, Ad purum, id est, super nudum corpus. Tunica ad Purum cucullo super, utrisque talaribus birroque desuper indutus, apud Guibertum l. 2. de Bello sacro.

Purum Argentum illud dicitur in Charta ann. 1207. apud Stephanot. tom. 1. Antiq. Bened. Occitan. MSS. pag. 406. quod se defendit ab igne et martello.

Hinc Pur receant, Qui ex debito et absolute residens est, in Lit. remiss. ann. 1373. ex Reg. 104. Chartoph. reg. ch. 322. De la partie de Guillaume Benoist, nostre Pur receant en la ville d'Avrenches, etc. Vide Residentes.

2. Ad Purum Ponere, vox monetariorum, Ad probationem servare. Charta ann. 1362. in Reg. Cam. Comput. Paris. sign. Vienne fol. 45. r°: Dicta garda, ad requestam dicti magistri, dictos quartos capere debeat et fondere vel fondi facere, et de auro fondito capere extimationem vel quantitatem unius floreni, et ponere ad Purum ad partem in quadam pissida.