Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): APOSTOLA

APOSTOLA Francorum, Sic, inquit Spelmannus in voce Apostolici, nuncupata est Clotildis Regis Clodovei uxor, quod prima apud eos Christiana, ceteros fecit ad Christum provehi: quemadmodum Gregorius M. a Beda Anglorum Apostolus dictus est, quod Anglos missis in Angliam praedicatoribus ad fidem perduxisset.

Sic et Apostola a nonnullis nuncupata est S. Maria Magdalena. Bareleta serm. in Capite jejunii. Magdalena Apostolorum Apostola. Unde Augustae in Pedemuntio, monente D. Le Beuf, praefatio Apostolorum die illius festo in Missa decantatur. Vide Santolium in hymnis ejusdem Sanctae. Cujus appellationis ea ratio est, quod resurrectionem Domini prima nunciaverit; est autem Apostolus idem atque nuncius, legatus, ut videre est in Apostoli 2. Vita S. Mariae Magdal. provincial. lingua conscripta apud Raynouard. in Gloss. vol. 1. pag. 106: La sancta Magdalena de tot ben adhumplida, Apostola de Diu.... Quan fon resuscitaz, premieramens lo vi, e li fes tan d'onor, c'Apostola en fes, cant a sos cars amics cochadamens la trames.