Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): APOSTOLI

APOSTOLI, Vox nota Livio et Jurisconsultis, et in Jure Canonico frequens. Erant autem Apostoli, dimissoriae litterae, quas Episcopus Laïco, vel Clerico, in alienam dioecesin transituro, dabat, laïco quidem ut ibi ordinaretur; Clerico vero, ut vel ordinaretur, vel ordinatus sacrificaret, vel in alienae Ecclesiae catalogum referretur. Dabantur etiam Apostoli ab Officialibus et Ecclesiasticis judicibus, testandae appellationis gratia quoties Romam ad summum Pontificem provocabatur; in quas provocationes invehitur Hildebertus Episcop. Cenomanensis Epist. 82. quod per eas Pontificalis censura pereat, et omnis conteratur Ecclesiae disciplina. Quis enim, inquit, raptor ad solam anathematis comminationem non statim appellavit ? etc. Arnulfus Lexov. in Epist. pag. 12: Appellatum est ergo a Monachis ad Oct. Pentecost. Apostoli postulati et traditi. Concilium Lugd. ann. 1245. Si quis in judicio.... ad nos duxerit appellandum.... petat Apostolos, quos ei praecipimus exhibere, in quibus appellationis causam judex exprimat. Ejusmodi Apostolorum formulam accipe ex Rollandino in Summa Notariae: Dimissoriae litterae, quae appellantur Apostoli. Sanctissimo Patri Domino Alexandro sacrosanctae Romanae Ecclesiae Pontifici, Philippus Bononiensis Archidiaconus, seipsum ad pedum oscula beatorum. A Sanctitate vestra recepi litteras in hunc modum: Alexander, etc. Cum igitur ad executionem mandati vestri humiliter et devote procedens partes easdem coram me legitime fecerim evocari, idem Antonius omnem causae processum sub forma ad vestram audientiam appellavit: Coram vobis, Domine Philippe. etc. ponendo appellationis formam. Verumtamen, sanctissime Pater, communicato Concilio sapientum, ipsius appellationi non duxi aliquatenus differendum, tunc ipsum monitum ab examine mei judicii evocavi: praecepi tamen eidem, ut usque ad 40. dies cum his litteris vestro se conspectui praesentaret. In cujus rei testimonium praesentes litteras proprii sigilli munimine roboravi. Ejusmodi formulas alias descripsit Jo. Sarisber. in Epist. Sed et interdum pro quibusvis litteris, uti vocant, appellationis, etiam ad judices laïcos haec vox usurpata. Charta ann. 1038: Ab eadem interlocutoria, ut injusta, salva vestri gratia et reverentia appello in his scriptis ad D. Regem Majoricarum, et instanter Apostolos peto mihi concedi et tradi. Appellatio interjecta ann. 1409. contra impositionem novi pedagii apud Rymer. tom. 8. pag. 578: Ad ipsum dominum nostrum Regem, sui loco et tempore congruis, per me, nomine quo supra, legitime et veraciter informandum et consulendum, et ad suam curiam regnalem seu consistorium regnale reclamo, appello et provoco, infra juris terminum et in his scriptis, Apostolosque peto, semel, saepe, saepius et instanter, et cum ea reverentia, qua decet et convenit, mihi modo praemisso per vos dari et concedi. Et paulo post: Qua quidem appellationis cedula.... eidem domino Episcopo supplicavit et requisivit, ut sibi... daret et concedere vellet super praemissis suos Apostolos, quos ibidem dictus dominus Episcopus, tanquam causa coram ipso facta et gesta, suos Apostolos testimoniales eidem procuratori et sindico concessit atque dedit, (sic) etc. Vide Joan. Hocsemium ann. 1341. et Souchetum ad Epist. 219. et 220. Ivonis Carnot. Apostres dicuntur in Statutis MSS. Caroli I. Regis Siciliae cap. 143. Vide Haltausii Gloss. Germ. col. 47. in voce Antwort, col. 719. in voce Gezug-Brief, et col. 2168. in voce Zug; idem col. 182. in voce Boten scribit, primo non per epistolam sed per nuntium delegatum, judicem inferiorem superiorem de appellatione non neganda certiorem fecisse. Lusitanis Apostolado dictus Judex delegatus. Vide S. Rosae Elucidar. vol. 1. pag. 127.

Haec autem erat consuetudo, ut judex superior, ad quem fuerat appellatum de causa ad se delata non dijudicaret, nisi prius sibi constaret ab appellatoribus postulatos fuisse et impetratos Apostolos; quae consuetudo cum interdum negligeretur, gravis ea de re exstat querela in Concilio Narbonensi ann. 1430. apud Marten. tom. 4. Anecd. col. 354: Primo namque quotiescumque a nobis seu officialibus nostris, inquiunt Episcopi congregati in cedula Archiepiscopo Narbonensi oblata, in quibuscumque causis tam criminalibus, quam civilibus, sive a praeparatoriis judiciorum, sive ab interlocutore ante definitivam ad curiam vestram metropolitanam appellari, judex vester appellationem indifferenter antequam sibi constet, an appellatio sit emissa ex causa probabili vel non, antequam inceperit cognoscere, an illa causa sit vera vel non, et sic antequam sit judex, antequam sibi constet de Apostolorum petitione et datione, ad simplicem partis assertionem appellasse se asserentis, litteras inhibitorias contra Officialem a quo appellatur, ordine juris totaliter praetermisso, concedit. Item esto quod sit appellatum et dicto Officiali vestro appellationum (f. appellantium) constiterit de appellatione, antequam dicta appellatio dictis Officialibus nostris, seu alteri a quo est appellatum, intimata fuerit, et antequam Apostoli fuerint petiti et dati vel denegati, dicti Officiales vestri appellationum litteras inhibitorias similiter concedunt; ex quibus sequuntur multa gravissima incommoda: quae ibidem recensentur.

Verum non solum cum ab Episcopis ad Romanum Pontificem aut ad Metropolitanum provocabatur, postulati sunt Apostoli, sed etiam cum ab ipso summo Pontifice ad Concilium generale fuit appellatum. Praeter recentiora, quae meminisse nolim, hujus petitionis exempla, antiquius nobis exhibetur tomo 6. Spicilegii Acheriani pag. 152. in Appellatione Universitatis Parisiensis pro facto Schismatis a domino PP. Benedicto XIII: Et petit (Universitas Parisiensis) primo, secundo, tertio, ac instanter, instantius, instantissime Apostolos saltem testimoniales super hoc sibi dari, protestans de aliis Apostolis petendis ab illis a quibus de jure fuerint petendi. Haec quidem appellatio ab illegitimo Papa: sed et in appellationibus a legitimis Pontificibus Romanis postulatos fuisse Apostolos probat inter cetera Instrumentum appellationis Decani et Capituli Ecclesiae Parisiensis, Philippi Regis qui a Bonifacio VIII. ad Concilium generale provocaverat, appellationi adhaerentis, in qua sic legitur: Et ne dictus dominus Bonifacius motus seu provocatus ex iis, prout timemus ex verisimilibus conjecturis et comminationibus multis, contra nos vel aliquem ex nobis quoquomodo procedat... excommunicando vel suspendendo... ad praedictum Concilium generale congregandum... provocamus et appellamus in scriptis, et Apostolos testimoniales cum instantia petimus.

Apostilli, Eadem notione apud Matth. Paris. pag. 458: Si quis ad Papam duxerit appellandum, causam appellationis in scriptis assignare deproperet, petat Apostillos, quos ei praecipimus exhiberi.