Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): APOSTOLI

APOSTOLI,³ apud Judaeos, qui ad exigendum aurum atque argentum a Patriarcha certo tempore diriguntur, in lib. 14. C. Th. de Judaeis. Coronarium scilicet, cujus canon anniversarius erat, et a Judaeis pensitari solebat. Vide Jacobum Gothofredum ad hanc leg. ubi multa de Apostolis Judaeorum.