Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): PUTEUS

PUTEUS, in templis et aedibus sacris. Abbo Floriacensis lib. 2. de bellis Parisiacis vers. 358. puteum in Capella S. Germani (Pratensi) fuisse innuit, cujus aquae aegrotantibus vice medicinae erant: Cujus ad accubitat Puteus vestigia, cujus Qui potahit aquas, extemplo febre laborans Auxilio sancti fidens capiet medicinam. Ex Codice Middoth Thalmudi Babylonici cap. 5. sect. 3. observare est, in Templo Hierosolymitano puteum extitisse, qui aquas toti atrio suppeditabat. Theophanes puteos, φρέατα, vocat aquarum benedictarum receptacula et fontes perennes in templorum atriis, pag. 38. Exstat putei benedictio in Sacrament. Gall. apud Mabill. tom. 1. Mus. Ital. pag. 389.

Horum puteorum tanta erat apud nostros religio, ut eorum aquae Boires-Dieu appellarentur, quae aliquando non sanandis modo aegrotantibus, sed et rei occultae patefactioni adhibebantur, ut de puteo, qui in capella S. Leocadiae erat, legitur in Mirac. MSS. B. M. V. lib. 1: Icele iaue que je disoie, Li Boires-Dieu ert apelés, Nus pechiés n'iert lors tant celés, Puis que forfais hom le heust, Que maintenant n'apareust Uns tex signes en son viaire, Que cascuns savoit son affaire.

In Puteum Abjici, in Lege Salica tit. 43. Vide Gregorium Turon. lib. 3. Hist. cap. 6. lib. 7. cap. 23.

Supplicii genus fuit apud Scotos usitatum, delinquentes feminas fossa vel puteo immergere. Vide Fossa 1.