Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): APOSTOLI

APOSTOLI,⁴ Papiae dicuntur, Haeretici quidam, hoc sibi nomen sumentes, quia nihil proprium possidentes, nequaquam recipiant aliquid in hoc mundo possidentes. Iidem, qui Apostolici appellantur a S. Augustino lib. de Haeres. cap. 40. Ita etiam scribendum apud Papiam, qui exscripsit Isidorum in Origin. lib. 8. cap. 5. sect. 19. Gloss. reg. 7644. addit: Dicunt conjugatos vitam non habere aeternam.

Apostolici praeterea extitere alii haeretici, tempore S. Bernardi, in quos gravius invehitur Serm. 66. in Cantic. qui ita se appellabant, quod sese successores Apostolorum jactitarent. V. Rainer. contra Vald. cap. 6.

Apostoli in Concilio Herbipolensi ann. 1287. cap. 34. nescio an alii ab Apostolicis S. Bernardi: Leccatores, seu reprobatos Apostolos, in eorum reprobata regula manere vetantes omnino: volumus, quod nullus Clericus, nulla saecularis persona, intuitu religionis eorum, ac insolito habitu, eos de caetero recipiat, aut eis alimenta ministret, etc. De iis etiam agit Synodus Cicestrensis ann. 1289. cap. 39. quos falsos fratres vocat, et a Sede Apostolica titulum professionis non habentes.

Conc. Trevir. ann. 1310. tom. 2. Hist. Trevir. Joan. Nic. ab Hontheim pag. 51. col. 1: Item inhibemus sub poena excommunicationis, ne aliquis in nostra civitate, dioecesi et provincia Treverensi aliquem vel aliquos de illis rusticis, qui se Apostolos appellant, in domum suam recipiat, aut eis eleemosynas eroget.