Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): APOSTOLI

APOSTOLI,⁶ appellati apud Italos, Viri pii ex eleemosynis, more Apostolorum, viventes. Poggius in lib. Facet. apud Cl. V. Garamp. in Dissert. 1. ad Hist. B. Chiarae pag. 111. in not.: Beatus, unus ex eis, qui vulgo Appostoli vocantur, quorum est consuetudo sedere ad ostium domus nihil petentes. Religiosis etiam societatibus idem nomen inditum. Stat. Perus. ann. 1391. ibid. pag. 497. col. 2: Fratribus poenitentiae, vocatis Apostolis, etc. Breve Greg. XIII. ann. 1584. ibid.: Congregationis seu societatis fratrum Apostolorum, pauperis vitae nuncupatorum, etc.