Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): QUADRIGA

QUADRIGA, pro Carruca aratoria, Charrue: vel potius pro Carrucata, seu modo agri, cui sufficit una carruca vel aratrum. Herimannus de Restaurat. S. Martini Tornacensis cap. 92: Cunctaque molendina, quae tunc erant in Scaldo, eis superaddidit, sex ex iis Episcopo reservatis, cum quinque Quadrigis terrae. Et cap. 93: Et pene ad nihilum redegerunt, ita ut de antiquis possessionibus nihil amplius eam cernamus hodie tenere, quam tria molendina Episcopi, tresque Quadrigas terrae ejus. Vide Carrucata.