Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): QUADRIGA

QUADRIGA,³ Quadrigam Levare, Subversam nempe erigere non licebat, sine licentia domini, intra cujus dominium fuerat eversa. Inquisit. ann. 1257. in Reg. Olim parlam. Paris. fol. 93: Dominus rex praecepit, quod.... quaedam mala consuetudo, quae est in quibusdam partibus Viromandiae amoveatur, qua quis Quadrigam suam, quando versatur, non audet levare, nisi de assensu domini, cujus est fundus ipsius terrae; et si aliter levet, solvet sexaginta solidos ipsi domino.