Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): QUIDAM

QUIDAM, etiam ubi de viro clarioris et pernoti nominis agitur. Charta Caroli Simpl. apud Mabill. saec. 5. Bened. pag. 8: Quidam inluster vir ac dilectus comes Geraldus praesentiae meae sublimitatis suos dirigens legatos atque monachos, etc. Quod sequiore aetate haud infrequens fuisse observant Auctores novi Tract. diplom. tom. 4. pag. 573.