Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): QUIETUS

QUIETUS, Absolutus, liber, Gallis, Quitte. Lex Longob. lib. 1. tit. 14. § 8. Aistulph. 13.: Et si de una judiciaria fuerit, ad dies 12. antequam eat ad exercitum, sit Quietus, etc. Tabularium Casauriense ann. 29. Ludovici Imp. F. Lotharii: Et accepi pretium ego venditor a te emptore meo... et finitum pretium testor apud me habere, ita tamen ut omnibus temporibus securus et Quietus maneas. Will. Tyrius lib. 14. cap. ult.: Etsi Dominus Imperator ei Halapiam, Caesaream, principi restitueret Quietas, etc. Monasticum Anglic. tom. 2. pag. 47: Libera et Quieta in perpetuam eleemosynam tenenda, salvo servitio forensi. Matth. Paris ann. 1251: Si quis Henricum de Batonia occiderit, Quietus sit a morte ejus, et Quietum eum protestor. Quieta terra, Immunis, libera, apud Mabillonium tom. 4. Annal. Benedict. pag. 441. Occurrit passim, maxime in Tabulis Anglicis.

Palthenius in Glossario Schilteri conjectat Gallicum Quitte a Teutonico Quitti, Testimonium, derivari, quod non tam hominem debito liberum denotet, quam ipsa creditoris confessione liberatum. Hinc et Germani, inquit, apocham eine quitung, eine quitantz vocant, ut adeo a soluti debiti testificatione ad qualiscunque testimonii significatum praesens vox traducta existimari possit. Addit idem Scriptor etiam affirmari posse a verbo Quedan, dicere, esse vocem quitte, vel quit, ut scribunt Angli, quod testimonii dictionem seu testimonium ore prolatum notet quemadmodum in Glossario Boxhornii est samanquit, condictum. Vide Haltaus. Glossar. German. voce Quit, col. 1437. sqq.

Quiptus, Idem quod Quietus. Charta ann. 1307. e Chartulario S. Johannis Angeriac. pag. 237: Quae ipsis Quipta, libera et immunia perpetuo permanebunt.

Quitus, Eadem notione, ex Gallico Quitte. Historia Archiepisc. Bremens. in Joanne: Promittunt praesidia sibi dare Quita Quae ipse exposuit pro servanda vita. Mox: A Papa de Curia Quili dimittuntur, Redeunt ad propria, promissa scinduntur.

Libertates oppidi Seisellensis: Et per hoc est Quitus. Occurrrit ibi pluries, et alibi passim. Utitur Apuleius in Apolog. ubi videndus Casaubonus.

Quittus, Eodem-significatu, in veteri Charta apud Lobinell. tom. 2. Hist. Britan. col. 228. in Charta ann. 1273. apud eumd. Lobinell. tom. 3. Hist. Paris. pag. 27. col. 2. in alia ann. 1312. eod. tom. pag. 320. col. 2. in alia 1309. inter Instr. tom. 2. Gall. Christ. col. 158. et alibi pasim.

Quittius, Liber. Testamentum Beatricis de Alboreya Vicecomit. Narbonae ann. 1367. apud Marten. tom. 1. Anecd. col. 1536: Item volumus quod quaedam mulier serva, sive sclava nostra, vocata Marcha, sit libera et Quittia, atque francha, post mortem nostram, et quod fiat sibi post mortem nostram instrumentum afranquimenti, sive liberationis, et ultra legamus sibi quinquaginta florenos auri.

Hinc Estre au Quois de quelqu'un dixerunt nostri, pro Alicui liberum esse quod voluerit eligere. Bellom. MS. cap. 41. fol. 108. v°. col. 1: Adonc il est en son Quois (du mineur) de rechevoir l'arbitrage dessus lui, au tans que il fu sousaagé, si le puet il delaissier, quant il vient en aage, se il li plet. Nisi a Gallico Choix, Optio, malis accersere.

Quietus Redditus dicitur, qui in exoneratione aliorum servitiorum, puta operarum, precariarum, etc. manerii domino annuatim solvitur; vulgo Anglis mult rente, et wite rente nuncupatur, quod in denariis et argento penditur. Spelm. Vide, Blount in Nomolexico v., Quit-rent.

Quieta Clamantia, Anglis Quite claime, cum quis renuntiat juri alicui quiete et pacifice. Radulfus de Diceto ann. 1190: Rex Tancredus dedit Regi Ricardo pro Quieta clamantia rerum omnium, quas petebat, unciarum auri 20. millia. Quieta clamatio, eidem ipso anno, et apud Thomam Madox Formul. Anglic. pag. 159. Matth. Paris.: Dedit... tot uncias pro Quieta clamantia testamenti. Adde Chronicon Radulphi Coggeshale, tom. 5. Ampliss. Collect. Marten. col. 860.

Quietum Clamare, Eadem notione, in mox laudato Chronico col. 859: Anno 1200... Rex Johannes Quietum clamavit Regi Franciae et heredibus suis in perpetuum totum Vilcassinum Normannicum cum Gisortio, etc. Occurrit eadem loquendi formula in Formulari Anglic. Madox pag. 236. et alibi. Proprie Absolvere. Leges latin. Guillel. Conq. cap. 65: Si qui vero velit servum suum liberum facere... Quietum illum clamare debet a jugo servitutis suae, etc.

Quitum Clamare, et Quitum Clamantia, in Chartulario Fiscamnensi non semel.

Quitium Clamare. Divisio bonorum terrae vicecomitalis Massil. ann. 1212. ex Archivo S. Victoris ejusd. urbis: Insuper et Quitia Quitiasque clamantes. Charta ann. 1378. ex eod. Archivo: Abbas et Conventus dederunt sacristae XXX. libras regalium censuales... unde idem D. sacrista clamavit Quitium, Quitios et Quitia D. Abbatem, etc.

Quietare. Ugutio, et ex eo Papias et Will. Brito in Vocab.: Quieto, as, quietum facere ponitur pro absolvere a debito, vel reddere debitum. Addit Johannes de Janua: Quidam tamen in hac significatione subtrahunt e, et dicunt Quitare: quod magis vulgare est quam regulare. Hinc Glossae Lat. Gall. Sangerm.: Quitare, Quitier. Charta ann. 1223. tom. 1. Chartularii S. Vandregesili pag. 145: Monachos de omnibus redditibus et querelis..... omnino Quietavit. Literae ann. 1349. apud Ludewig. tom. 5. Reliq. MSS. pag. 463: Quae omnia sibi remittimus..... et dictum Regem inde Quietamus penitus. Epistola Frederici II. Imp. ad Crucesignatos, tom. 2. Ampliss. Collect. Marten. col. 1200: Milites regni nostri, quos anno praedicto de pecunia Ecclesiae Quietatos, sequenti anno ad solidos nostros ibi fecimus detineri. Hoc est, milites Ecclesiae stipendio affectos, ut infra Quitatio, Stipendium.

Quitare, Quittare, Eadem notione. Epitome Constitutionum Eccl. Valent. tom. 4. Concil. Hispan. pag. 169: Quotiescumque aliquod ex dictis censualibus redimatur et Quitetur, pretium seu proprietas illius in sacristia dictae ecclesiae... deponatur et inde non extrahatur, nisi de Ordinarii licentia. Quitavimus et liberos dimisimus et penitus absolvimus, apud Ludewig. tom. 5. Reliq. MSS. pag. 499. Quittamus et absolvimus, in Charta ann. 1274. apud Rymer. tom. 2. pag. 34. Literae ann. 1257. apud D. Secousse tom. 3. Ordinat. Reg. pag. 62: Ordinamus etiam, ut omnia juramenta... dissolvantur, et quod ab hujusmodi juramentis..... in invicem et omnino se Quittent. Recurrit ibid. pag. 64. Charta Itherii de Mengnac Domini de Closis ann. 1278. pro habitantibus parochiam de Grumay apud Thomasserium in Consuetud. Bituric. pag. 109: Quittantes ipsos homines..... ab omni angaria et perangaria... et ab omni jure et redebentia, etc. Literae Guillelmi Rotomag. Archiep. Philippo IV. Reg. Franc. ann. 1295. tom. 6. Spicil. Acher. pag. 482: Et ideo interdictum, sub quo terram vestram in provincia nostra concluseramus, relaxavimus, et Quitavimus vos et vestros... de universis rebus illis, quas de rebus nostris... in provincia nostra cepistis. Consuet. Ausciorum MSS. ann. 1301. art. 66: Manader potest Quittare unum ex vicinis... ne vadat ad exercitum. Quittare forisfactum, Delictum solvere, in Charta Simonis de Pissiaco ann. 1212. apud Marten. tom. 1. Ampliss. Collect. col. 1106. Quitare vota, Ea persolvere, , in Miraculis S. Servatii Episc. tom. 3. Maii pag. 228. col. 2.

Quitatus, Liberatus, absolutus. Charta ann. 1198. apud Lobinellum tom. 2. Histor. Britan. col. 338: Et ita Prior et homines ejus Quitati fuerunt de procuratione annuali quam requirebat ab eis, et de auxilio ad ipsum et fratres suos faciendos milites, etc.

Quictancia, Idem quod mox Quietantia, nisi ita legendum sit. Apocha Petri Camerac. Episc. ann. 1397. e Bibliotheca Regia: In cujus rei testimonium sigillum nostrum huic praesenti Quictancie duximus apponendum.

Quietantia, Apocha, Gallis Quittance. Bulla Pauli IV. PP. tom. 1. Bullarii pag. 661: Qua praefatae Camerae eatenus solvere quomodolibet obligati erant, generalem Quietantiam fecerit, decernens eos ad illorum solutionem non teneri, nec ad id cogi posse. Epistola Petri Delphini, tom. 3. Ampl. Collect. Marten. col. 1102: Fiat quoque mentio in eadem Quietantia 300. aureorum, quos D. Hieremias aestate praeterita camerae appendit, de quibus nullam incautus Quietantiam confecit. Obituarium S. Geraldi Lemovic. fol. 38: Dictam fundationem et Quietantiam accepit 17. Augusti an. 1501. Monasticum Anglic. tom. 1. pag. 279: Habent omnes libertates, et liberas consuetudines in brevi contentas, et Quietantias suas cum soca et saca, et fol et them, etc. Hic autem proprie Quietantia sumitur pro immunitate ab omnibus sordidis muneribus, vel consuetis vexationibus, exactionibus et praestationibus, quae hacce concipi solet formula: Et sint Quieti ab, etc. Charta Henrici II. Regis Angliae ex Archivo Beccensi: Omnes possessiones et elemosynas suas habeant et teneant cum saca et soca et toll..... et cum omnibus aliis libertatibus et liberis consuetudinibus et Quietanciis suis in bosco et plano. Aliam adde Chartam ejusdem Regis apud Madox Formul. Anglic. pag. 47. Charta ann. 1184. apud Lobinell. tom. 2. Hist. Britan. col. 158: Habeant firmam pacem et omnem Quietantiam et perfectam libertatem ab omni consuetudine et theloneo et passagio et pontagio et omni costuma. Occurrit hac notione in Chartulario S. Vandregesili tom. 2. pag. 1989. et alibi, apud Rymer. tom. 2. pag. 293. in Hist. Harcur. tom. 4. pag. 1346. etc. Quietancia carrucagii, in Placit. ann. incert. rot. 6. in dorso, in Abbrev. Placit. pag. 71. col. 1. Quietus a praestatione theolonii, in Placit. ann. 2. Edward. II. Warr. rot. 94. ibid. pag. 305. Quieti de omnimodis contribucionibus, geldis, theoloniis et consuetudinibus, ann. 51. Henr. III. Norf. rot. 2. ibid. pag. 160.

Quietancia Sectae Hundredi et Wichmote. Per haec verba Johannes Stanley Ar. clamat, quod ipse et tenentes sui non teneantur venire ad curiam istam, apud Thomam Blount in Nomolexico ex Placito in itin. apud Cestriam ann. 14. Henrici VII.

Quietancia Assisarum Super Assisam. Per haec verba Johannes Stanley clamat, quod ipse et tenentes et residentes sui non ponantur in assisis jurat. nec magnis assisis, apud eumd. Blount ex eod. Placito.

Quiptancia, Immunitas. Tabularium S. Cypriani Pictav. pag. 35: Post haec tempore Adalgisi abbatis, quia supra scripta Quiptancia multum fuerat praevaricata, etc. Alter locus exstat in Arbegiatgius.

Quitantia, Quittantia, Eodem significatu. Charta ann. 1239. apud Lobinell. , tom. 2. Hist. Britan. col. 213: Ego Andreas D. Vitreii... notum fieri volo me dedisse et concessisse... Monachis S. Melanii Redon...... Quitantiam et libertatem integram perpetualiter habendam de talliis omnimodis.... quas praedicti Monachi michi... reddere solebant. Charta Henrici II. Regis Angliae ex Archivo B. M. de Bono nuncio Rotomag.: Sciatis me concessisse.... Deo et ecclesiae B. M. de Prato.... manerium in Normannia, quod vocatur Bures..... cum toto dominio et cum omnibus regiis libertatibus, consuetudinibus et Quittantiis ad me pertinentibus.

Quiptatio, Eadem notione. Pancarta titulorum monasterii S. Stephani de Vallibus apud Xantones Ch. 44: Licet dominus Morniaci calfagium, et Quiptationem pasquerii in dicta foresta abbatiae suae contulisset. Et mox: Do et concedo quidquid juris habebam, vel habere poteram, in peticione pasquerii et prohibitione calfagii... Hanc autem Quiptationem pasquerii et concessionem calfagii in forestagio meo super altare B. Stephani de Vallibus multis astantibus feci et concessi.

Quitantius, Quasi quietius, majori cum immunitate, tranquillius. Chartular. S. Vandregesili tom. 1. pag. 1118: Sicuti Walterus et antecessores sui liberius et Quitantius de nobis tenuerunt.

Quitantia, Quittantia, Apocha, Gall. Quittance. Charta ann. 1484: Per dictarum Quitanciarum tenorem major pars totius summae tradita et in utilitatem dicti Morineti conversa. Statuta Collegii S. Bernardi Paris. ann. 1493. apud Lobinell. tom. 3. Hist. Paris. pag. 178. col. 1: Compotum de omnibus receptis et expensis quolibet mense in communitate reddet, Quittantias mercatorum producendo, ut appareat de solutione expensarum. Rursum occurrit in Charta ann. 1499. tom. 5. ejusd. Hist. pag. 720. col. 1. Quittantiae litterae, in Diplomate ann. 1356. apud Ludewig. tom. 5. Reliq. MSS. pag. 501.

Quitatio, Quittatio, Apocha, absolutio a debito. Statuta Montis-regalis pag. 55: Teneatur solvere creditoribus communitatis et reportare debitas Quitationes. Charta ann. 1361. apud Rymer. tom. 6. pag. 304: Et deliberatis villis, castris et fortalitiis, ut praemittitur, sufficientem Quitationem recipiendi. Alia ann. 1369. apud Baluz. tom. 2. Hist. Arvern. pag. 351: Non obstantibus quibuscumque conventionibus, pactis et Quittationibus.

Quittatoriae Literae, Eodem intellectu, in Statutis Collegii Corisopitensis ann. 1380. apud Lobinell. tom. 3. Hist. Paris. pag. 496. col. 1.

Quittatorium Instrumentum, Eodem perinde significatu, in Constitut. Synod. Eccl. Bajoc. ann. 1515. ad calcem libri Johannis Abrinc. de Offic. Eccl. pag. 4. edit. 1679. Quittarium instrumentum, supra in v. Instrumentum.

Quitatio, Stipendium. Leges Palatinae Jacobi II. Regis Majoric. in Actis SS. Junii tom. 3. pag. LXXXII: Si absentes a curia sua gagia sive Quitationes reciperent, etc.

Acquietare, Solvere. Leges Edwardi Confess. cap. 35: Et qui terram Acquietatam habet comitatus testimonio, habeat sine querela in die, etc. Regiam Majestatem lib. 2. cap. 35: Tenentur haeredes testamenta patrum, et aliorum praedecessorum suorum servare, et debita eorum Acquietare. Vide tom. 1. Monast. Angl. pag. 199. Scribitur et

Adquietare. Matthaeus Paris. ann. 1267: Petitum est, ut Clerus Adquietaret novem millia marcarum. Hinc

Acquietantia, Vox frequens apud Leguleios, nostris, Quittance, de qua consule Edwardum Cokum ad Littletonem, Monast. Angl. tom. 1. pag. 196. et Rastallum.

Acquietare, Interdum quietum et securum reddere, absolvere: vox forensis. Galli dicunt Acquitter. Leges Ethelredi Regis Angl. apud Brompton. cap. 10: Et roget ut mundificet, et Acquietet eum, si possit. Leges Henrici I. Regis Angl. cap. 87: Qui in collegio vel societate fuerit, ubi aliquis occidatur, Acquietet se, quod eum non percussit, etc. Idem quod adlegiare, purgare se.