Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): QUILIBET

QUILIBET, Levis, modicus. Actus Apost. 19. 11: Virtutesque non Quaslibet faciebat Deus per manum Pauli. In Graeco: Δυνάμεις τε οὐ τὰς τυχούσας ἐποίει ὑ Θεὸς διὰ τῶν χειρῶν Παύλου. Vetus interpres S. Irenaei lib. 4. cap. 23. num. 7: Propter modicas et Quaslibet causas magnum et gloriosum corpus Christi conscindunt et dividunt. Ubi Graecum: Καὶ διὰ μιϰρὰς ϰαὶ τὰς ὑψούσας αἰτίας, etc. Sed pro ὑψούσας legendum est τυχούσας, ut monuit Editor, quem consule nota 2. ubi emendationem probat aliis ex eodem Interprete locis adductis.