Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): APPAREO

APPAREO, (APPARERE) Arbitrium, sensus, ab Italico Parere, quod idem significat. Gall. Fantaisie, caprice. Acta S. Franciscae Romanae tom. 2. Martii pag. * 114. C: Ego creavi hominem ut haberet vitam aeternam, sed ipse plus acquievit daemoni quam mihi, voluit ascendere in superbiam et sequi suum Apparere.