Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): QUINTUS

QUINTUS Denarius, Quinta pars pretii praedii seu rei, quae ab venditore vel emptore dabatur domino pro facultate distractionis, vulgo nostris Quint-denier. M. Pastorale Eccl. Paris. ann. 1257: Nec a praedictis Alipide, vel ejus liberis ratione Quinti denarii dicti Girardus et Blanchia aliquid petere poterunt, si vendi contigerit. Charta alia ann. 1240: Dixit etiam idem Philippus coram vobis, quod dictus Abbas non computavit Quintum denarium, quem habere debet de dicta venditione ratione feodi supradicti. Vide Glossarium Juris Gallici. Vide supra Quintum 3.