Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): QUONDAM

QUONDAM, Non ita pridem, nuper. Epistola Eulogii Presbyteri ad Episcopum Pompelonensem: Stipata praedonibus via et funeroso Quondam Willelmi tota Gothia perturbata erat incursu, qui adversus Carolum (Calvum) Regem Francorum eo tempore, auxilio fretus Habdaraghmanis Regis Arabum tyrannidem agens, invia et inadibilia cuncta reddiderat. Utuntur passim hac notione Scriptores mediae aetatis, ut observat de Caseneuve in Catal. Franc. pag. 48.

Nude usurpatur pro Defunctus, ut nostrum Gallicum Feu. Inventar. ann. 1476. ex Tabul. Flamar.: Nobilis Senhoretus de Merenchis Quondam, olim dominus loci de Flamarenxis. Ibidem: Cum possessionibus eidem bordili pertinentibus, quod olim fuit Johannis de Ausenis Quondam. Rursum: Item plus duas conquatas terrae.... confrontatas.... ex altera parte cum terra nobilis Johannis de Lucomonte Quondam dicti loci. Neque aliter intelligenda haec vox in epistola Eulogii.