Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): QUONIAM

QUONIAM, pro Quod, non semel legitur apud veterem Interpretem S. Irenaei. Sic etiam Matthaei cap. 2: Tunc Herodes videns, Quoniam illusus esset a Magis, etc. Ubi Graece: Τότε Ἡρώδης ἰδὼν, ὅτι ἐνεπαίχθη ὑπὸ τῶν Μάγων, etc. Vide Vossium lib. 1. de Vitiis Serm. cap. 35. sub finem.