Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): RADIUS

RADIUS, Septum ad capiendos pisces. Historia Monasterii Andagin. tom. 4. Ampliss. Collect. Marten. col. 931: Quaedam vero venna, quae apud eos dicitur Radius, in Huia habetur, et quaecumque captura piscium ibi pervenerit, a nona Dominicae noctis usque ad vesperam sequentis diei, suum est ecclesiae nostrae ex consuetudine veteri; et quando idem Radius firmabatur a villico nostro, exigebat sibi obsonium Comitis villicus.