Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): RADIUS

RADIUS,³ Ad Radium tinae, Id est, ad plenam tinam seu vas vinarium, quod tinam vocabant. Vide Tina 2. Chartul. S. Vict. Massil.: Dictus Petrus dare tenetur singulis annis duas metretas vini ad Radium tinae. Alia apud Gariel. in Hist. episc. Magalon. part. 2. fol. 175: Instituit quod prior et sacrista collegiatae (S. Annae Montispess.) teneatur dare singulis annis et solvere... duo modia vini boni et puri et mercatilis...... ad Radium tinae. Galli diceremus, a ras de tine.