Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): RADIX

RADIX, Radizes. Testamentum Ranimiri Regis Aragon. aerae 1099. in Hist. Pinnatensi lib. 2. cap. 38: Similiter de pane et vino de meas laboranzas, et Radizes et totos meos peculiares, sic de illo, quod est aplicatum, quam de illo, quod est pro aplicare, medietatem illius habeat filius meus Sanctius, etc. Charta Hispanica vetus apud Anton. de Yepez in Chron. Ordinis S. Benedicti tom. 3. pag. 383: Et misit nuncios ad nos semel, bis et ter, ut daremus ei illam Radicem praefati senioris, et acciperemus mutuum in alio loco, et non consensimus. Charta alia Hispanica apud Sandovallium in Episc. Pampilon. fol. 72: Ecclesiam B. Mariae ipsius sedis liberam dedi cum suis pertinentiis ac decimis, cum sua Radice, et cum omnibus, quae ad eam pertinent. Hispanis Raiz, est radix, bienes vero raizes, bona immobilia, praedia. Charta Veremundi Abb. Iraxensis in Antiq. Navarrae pag. 618: Senior Lope..... misit omnem Radicem suam, quam habebat in villa, quae dicitur Sotes, etiam et mezquinos quos ibi habebat ad monasterium beatae Mariae de Irax. Morettus vertit Hazienda Hisp. facultates, bona, etc.