Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): RADIX

RADIX,² Genus, progenies. Quod si habuerit de mea Radice et de mea progenie, apud Morettum Antiq. Navarrae pag. 403. A voce Radix vulgo nostri ducunt Gallicum Race, quod utcumque confirmari potest loco laudato, ubi Radix eadem notione sumitur, qua Race Gallicum; hanc tamen originationem improbat Eccardus in suis notis ad Pactum Legis Salicae tit. 63. contenditque nostrum Race a Germanico Reiss, Ramus, crassiuncule pronunciato derivari.