Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): APPELLO

APPELLO, (APPELLARE) Pro Appellere, ut colligitur ex voce Apulsus infra. Charta ann. 1411. in Reg. 167. Chartoph. reg. ch. 340: Item quod nutritores dictorum animalium.... possint immittere libere.... dicta animalia infra regnum Aragonum causa depascendi, Appellandi, vel abevrandi seu adaquandi jure ademprivii vel servitutis. Vide alia notione supra in Apellare.