Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): RAMUS

RAMUS, Virga, membrum virile. Prudentius lib. 1. in Symmachum, de Priapo: Turpiter adfixo pudeat quem visere Ramo. Warnerius in Caprum Scottum Poeta MS.: Nam sicut miserae tractabat crura puellae,   Praetendens Ramum luxuria rigidum. Vide Meursium in Exercitationibus criticis part. 2. capite 7.