Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): RAMUS

RAMUS,² Locus custodiae reorum, Truncus, Stock, Germanis. Goldastus.

Rami, Dominica, quae Ramispalmarum, vulgo dicitur. Charta Sanctii Regis Navarrae aerae 1125. apud Sandovallium in Episcopis Pampilonensib. pag. 75: Veniant ad Ramos et in Sabbato sancto ad Baptisterium cum suis Presbyteris, etc.

Adde ex animadv. D. Falconet: nostris olim les Rampas, les Rampos. Vide supra in Rama 1.

Ramo Interfectum Cooperire, de eo, qui homicidium clam, seu murtrum commisit. Lex Ripuariorum tit. 15: Si quis ingenuus ingenuum Ripuarium interfecerit, et eum cum Ramo cooperuerit, vel in puteo, seu in quocumquelibet loco celare voluerit, quod dicitur Mordrido, etc. Lex Salica tit. 43. de Homic. § 3: Si autem de Ramis, vel de hallis, aut de qualibet re eum cooperuerit, etc. Vide Rama.

Ad Ramum Incrocare, ad furcam suspendere, in Lege Salica tit. 69. § 1. Vide Ramatum.

Per Ramum Investire, seu in possessionem mittere. Vide Investitura, et de Lauriere in Glossario Juris Gallici voce Rain.