Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): RAPINA

RAPINA,³ Pensitationis species, quae ex consuetudine praestatur. Charta Isabellae comit. Carnot. ann. 1247. inter Instr. tom. 8. Gall. Christ. col. 534: Dedi etiam dictis monialibus (Romorentinis) quandam costumam, quae vocatur la Rapine, quam habeo in eodem territorio, cum omni jure et dominio quae ibi habui, retenta tamen mihi et haeredibus meis alta justitia in eodem.