Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): APPENDO

APPENDO, (APPENDERE) Dependere. Charta Widonis Comitis Matisc. ann. 1078. apud Acherium tom. 6. Spicil. pag. 458: Praeterea pro meis parentibus et pro meipso donavi ad memoriam et Ecclesiam SS. Apostolorum (Cluniaci)... Blandens et omnes clausos et clausarios, silvas et aquas, et pascuaria, et omnia Appenditia; Doblens et quidquid ibi Appendit, mansos et omnes consuetudines, quae in aliis villis sunt huic Appendentes. Lobinellus Hist. Paris. tom. 3. in Glossario: Una cum manentibus illis qui ibi Appendunt; hoc est, qui conditione sua sunt dependentes et servi, ut Addicti glebae.

Apendre, nostris olim, eadem notione. Charta ann. 1285. in Chartul. S. Nigasii Mellet.: Une maison avec le courtil, qui Apent à ladite maison, qui est assise à Tessencourt.