Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): RATIO

RATIO, Jus, causa, judicium.

Libert. Podii-Mirol. ann. 1369. tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag. 314. art. 14: Concedimus ipsis consulibus, singularibus et habitatoribus ipsius villae ac honoris ejusdem de gratia speciali per praesentes, quod omnia et singula eorum bona, mobilia et immobilia, et alia quae eisdem et eorum alteri pertinere possunt per Rationes, actiones, aut aliter qualitercumque,.... habeant.

Rationis Consules, Judices, in Statutis Genuens. lib. 1. cap. 9. ubi fusius exponitur eorum jurisdictio.

Rationes Exercere, Placitare. Charta Lotharii Reg. Franc. ann. 987. apud Mich. Carbonellum in Chronico Hispan. fol. 19: Ut nullus Comes, Pontifex, Judex publicus in praedictis rebus habeat potestatem causas distinguendi, nec obligandi, nec Rationes exercendi, etc.

In Rationes Venire, advenire, ad rationem venire, esse, etc. Juri stare. Epistola Episcoporum Franciae ad Ludovicum Regem ann. 858. cap. 3: Quando sicut et ante petivimus, ut frater vester, et omnes fideles illius ante vestram fideliumque vestrorum praesentiam in Rationes, loco et tempore congruo, venissemus, et quae male gesta forent, vestro consilio et auxilio cum Dei adjutorio fierent emendata. Chronicon Farfense: Et qui aliter agere voluerit, in praesentia Regali vel Imperiali in Rationes adveniant. Formulae vett. incerti auctoris form. 38: Suggessit, eo quod apud nostrum signaculum hominem aliquem, nomine illum, mannitum habuisset, et super noctes tantas ante nos debuisset venire in Rationes, etc. Charta Caroli M. pro Monasterio S. Dionysii: Si quis vero contra praecepta anteriorum Regum vel nostra aliquid facere vel contraire voluerit, tunc Missus noster vel Comitis super noctes viginti una ante nos per bannum nostrum venire faciant in Rationes contra Missos S. Dionysii et Foleradi Abbatis. Adde Formulas vett. secundum Legem Romanam form. 29. 39. 42. Concilium Duziacense I. part. 1. cap. 6. pag. 67. part. 4. cap. 4. pag. 254. Beslium in Regibus Aquitan. pag. 31. etc.: Ad rectam Rationem et justum judicium venire, in Capitul. Caroli C. tit. 16. § 2. Fulbertus Carnot. Epist. 48: Quia judicio contendere magis quam veniam postulare statuistis, restat vobis convenire judices, qui praefixis loco et tempore, nos in alterutrum legali Ratione justificent.

Rationem Dicere in conspectu Regis, in Edicto Caroli M. ann. 800. apud Baluz. tom. 1. Capitular. col. 332.

Rationes Deducere, in Capitulari de Villis ejusdem Caroli Magni cap. 16. et 57.

Ad Rationem Stare. Formula 117. apud Lindenbrog.: In Rationes publicas ante illustrem virum... adstiti.

Mittere, vel Ponere ad Rationem, est ad judicium quemvis provocare, citare, submonere. Hinc familiaris loquendi nostris formula: Mettre quelqu'un à la Raison. Baldricus lib. 3. Chr. Camerac, cap. 45: Qui de tantis malis missus ad Rationem iterum evictus omnia emendavit. Adde lib. 1. cap. 116. Galbertus in Vita Caroli Comit. Flandriae num. 140: Posuerunt Comitem ad Rationem. Charta Henrici III. Imper. ann. 1056. apud Nicol. Zillesium: Si homo in hominem verbis aut factis deliquerit, nec Abbas, nec Advocatus in Rationem id ponere debet, nisi praesens sit aliquis, qui eum accuset. Epistola 221. ex Francicis tom. 4. Hist. Francor.: Posui civitatis burgenses ad Rationem, responderunt mihi, etc. Ad rectam Rationem et debitam emendationem perducere, in Capitul. apud Marsnam ann. 851. cap. 4. Adde Conventum Turonensem ann. 879. cap. 4. 8. Alexandrum III. PP. Epist. 45. apud Sirmondum, Traimundum Clarevallensem Ep. 3. Gaufridum Vindocin. lib. 2. Epist. 16. Thomam Walsingham. ann. 1304. pag. 88. Beslium in Comitib. Pictav. pag. 149. Histor. Landgravior. Thuring. cap. 109. etc. Haltaus. Glossar. German. voce Rede, col. 1532. : Guibert l'appelle, si l'a à Reson mis. Crebro recurrit apud hunc scriptorem.

In Ratione Esse, quod practici dicunt, Estre en cause, in Capitulari 3. ann. 813. cap. 42.

Rationem Sequi. Gregorius Turon. lib. 9. cap. 33: In judicium quoque accedentem coegimus eum, in quantum potuimus, Rationem sequi, i. judicium.

Rationem Habere cum aliquo, Litigare cum aliquo. Vita S. Praejecti Episc. Arvern.: Ad palatium properat, et ut mos est apud Regis aulam, in loco, ubi causae ventilantur, introiit, ut cum Hectore de supradicto negotio Rationes haberet. Edictum Pistense cap. 32: Et ipse sic mallum suum teneat, ut Barigildi ejus et Advocati, qui in aliis Comitatibus Rationes habent, ad suum mallum occurrere possint. Adde Capit. Caroli C. tit. 32. § 13.

In Rationem Intrare cum aliquo, Eadem notione. Placitum ann. 878. in Probat. novae Hist. Occitanae tom. 1. col. 135: Namque suam chartam videntibus cunctis recipiens, cum suis contracausariis in Rationem intravit, et inter se contendentes consenserunt ipsi judices, ut inter se pagum fecissent, etc.

Cognoscere Per Rationem, Forensi jure, more judiciario. Charta ann. 1203. apud Murator. tom. 4. Antiq. Ital. med. aevi col. 387: Si Mutinenses de locis, unde ibi asserebant, et quos ipsi Bononienses Mutinensibus petebant, de quibus discordia erat,... vellent se ponere in ipso dom. Guillielmo, si ipse dom. Guillielmus potestas Bononiae reciperet hoc in se; respondit: Non ad cognoscendum per Rationem. Item et si ipsi vellent se de hoc ponere in religiosis personis, sive in arbitris, cognoscendo per Rationem. Respondit similiter, quod non poneret.

Rationem Facere, Jus alicui facere, impertiri, Gall.: Faire raison à quelqu'un. Lex Ripuar. tit. 3. § 2: Quod si servus... fuga lapsus fuerit, supra 14. noctes aut ipsum repraesentet, aut pro eo faciat Rationem. Districtas Rationes facere, in Epistola Stephani PP. ad Pipinum, etc.: Districtas cum eo faciatis Rationes. Charta ann. 1167. apud Guichenonum in Histor. Sabaud. pag. 42: Ego vel ipsi ibi de eis plenarie justitiam et Rationem faciemus. Annales Genuens. lib. 1. ad ann. 1156. apud Murator. tom. 6. col. 268: Legati autem postquam Januam venerunt, concione facta cum ccc. hominibus juraverunt, quod non debent mortem Regis vel captionem consiliare; et quod si in tota terra Regis in personis vel pecunia depraedationem fecerint, Consules inde facient rationem. Idem Annal. lib. 2. ad ann. 1164. col. 293: Ante autem quam Consules nostri Rationem Imperatori fecissent, dixit Imperator Pisanis, etc.

Rationes Facere, Alia prorsus notione. Charta Eirici Comitis pro Monasterio S. Crispini Suession. tom. 3. Annal. Benedict. pag. 687. col. 1: Ipsum mansum tradidi ad nostras Rationes faciendas, vel ornamenta construenda: ut ipse sacerdos die quotidie ministerium pro salute animae meae ad ipsum altare ministret. Ubi ad nostras Rationes faciendas idem fortean est, quod ad spiritale commodum, seu pro remedio animae nostrae, ut in Chartis passim habetur.

Necessaria ad victum et vestitum ministrare. Vide Ratio 3.

Rationem Perdere, Causa excidere, et a facultate jus suum persequendi. Decreta S. Ladislai Regis Hungar. lib. 1. cap. 41: Si quis vero nobilium.... ad regale palatium cum suo litigatore non steterit, et regio nuntio vocatus sine Regis licentia domum perrexerit, Rationem perdet, et insuper si quid ab eo abstulerit, dupliciter reddat. Adde cap. 42. lib. 3. cap. 26.

In Ratione Sua Esse, in Lege Salica tit. 1. Occupari rebus propriis. Hunc in locum observat Eccardus, haud satis scio an bene, vocabulum Ratio Latinum non esse, sed prodire ex Germanico Recht, Jus, legitimum.De haereditate et de tota illorum ratione se tollat, tit. 63. id est, ejusce parentelae res ac negotia negligat. Ratio hic pro Germanico Reiss, Ramus, crassiuscule pronunciato, positum esse asserit mox laudatus Eccardus. Vide Ratio 4.

Ratione Dominica Differri, Domini rebus occupari. Pactus Legis Salicae tit. 53. § 4: Si Gravio invitatus fuerit et non venerit, si sunnis eum non detinuerit, aut certa ratio dominica eum non distulerit, ut ibi non ambulet, neque mittat, ut cum justitia exigatur debitum, aut se redimat, aut de vita componat.

Rationes Domorum, Jus hospitii, cum quis aliquo divertitur. Litterae Clementis VII. PP. ann. 1382. quibus regnum Adriae tribuit Ludovico Duci Andegav. apud Acher. tom. 10. Spicil. pag. 242: Ad haec si Romanus Pontifex... vellet cum sua curia in aliqua civitatum, vel aliarum terrarum, seu locorum ipsius regni Adriae, morari, hoc possit libere et absque impedimento quocumque.... et tam circa libratas ordinandas, cancellos f*** ta, Rationes domorum, jurisdictione Marescalli libera, et aliorum Officialium Romanae Curiae, quam alias, in quibuscumque consistant, et qualitercumque retro temporibus, fuerit observatum. Medica manu indiget hic locus.

Rationare, Placitare, Plaider. Capitulare 1. Caroli M. ann. 802. cap. 9: Ut nemo in placito pro alio Rationare usum habeat defensionem alterius injuste, sive pro cupiditate aliqua minus Rationare valente,... sed unusquisque pro sua causa vel censu, vel debito rationem reddat, etc. Marculfus lib. 2. formul. 31: Ut ipsa causa suscipere ad mallandum vel prosequendum in vice mea debeas, et cum suprascripto illo ex hoc Rationare, vel quidquid exinde cum eo de ipsa causa egeris gesserisve, ratum et definitum apud me esse cognoscas. Annales Genuens. apud Murator. tom. 6. col. 255: Lite Corsicae consecrationis a Cardinalibus et ab Episcopis et Archiepiscopis diu inter eos Rationata, et non concordata. Polyptychus Ecclesiae Vivar.: Qui cessione ista rumpere voluerit, et cum S. Vincentio sit Rationaturus. Adde Chartam ann. 876. in Probat. novae Hist. Occit. tom. 1. col. 130.

Rationator, Advocatus. Concilium Burdigal. ann. 1079. inter Instrum. novae Gall. Christ. tom. 2. col. 273: Die igitur determinato instante, utrique supranominati Abbates cum advocatis et Rationatoribus suis in concilio astiterunt; et prout quisque melius potuit, causam suam licenter enarraverunt, et enarrando peroraverunt. Clamoribus itaque tenoribusque utriusque partis, omnibusque eorum rationibus a concilio diligenter auditis, etc. Jacobus I. Rex Aragon. in Foris Oscae ann. 1247. fol. 7: Judicaverunt unanimiter Optimates praedictum advocatum in Rationatoris officio secundum praemissa adeo processisse, quod nec ipse, nec praedictus infirmus advocatum petere, vel alii rationem committere possit ulterius in hac causa. Constitutiones Barcinonenses MSS.: Item que los Avocats et els Rahonadors no pusquen pendre ne aver per lur salari del plet,... si no aytant con lo Jutge deu aver et pendre de la una part. Observat Miraeus in Donationib. Belgicis pag. 549. Rationatores, Belgis et Teutonibus appellari, qui tam civiliter, quam criminaliter in tribunali Praepositi jus dicunt, vulgo Redenaers nuncupatos.

Ratiocinator, Eadem notione. Index veterum Canonum, tom. 3. Concil. Hispan. col. 2: Laici clericos actores vel Ratiocinatores sibi non constituant.

Ratiocinare, Ratiocinari, Litigare, in jure agere, jus suum disceptare, ad rationem ponere, causam suam coram judice rationibus probare, rem quampiam, rationibus ad id adductis, sibi asserere, crimen rationibus in judicio a se amoliri. Vetus Notitia apud Beslium pag. 149: In legitimo placito ante ipsum Comitem ipse.... advenire deberet ad hanc causam Ratiocinandum, etc. Ordericus Vitalis lib. 12. pag. 846: Sed virtute Regia consobrinum suum protegente, Ratiocinari ad voluntatem suam non poterat. Idem eodem lib.: Clamores vestros et Ratiocinationes, ut rectius potuero, diligenter discutiam. Sugerius in Ludov. VI. cap. 3: De jure in curia ejus Rationando certa die decertent. Cap. 8: Comes pactum hoc offerebat per Andream de Baldimento terrae suae procuratorem Ratiocinare. Vetus Notitia ex Tabulario Eccles. S. Laudi Andeg. pag. 84: Qui cum diu obstinate praedictum passagium tenuisset, et se ipsum Ratiocinaturum dixisset, termino inde posito, et postea praeterito.... quatuor nummos, quos inde ceperat, reddidit.

Raisner, eodem sensu, in Charta ann. 1316. ex Reg. 56. Chartoph. reg. ch. 227: Ordonnons que chascun jurez dudit commun se puisse Raisner dores-en-avant par soy. Infra: Regner et Raigner. A veteri Gallico Resne, pro Ratio: unde Tenir resne, apud Christ. Pisan. in Carolo V. part. 2. cap. 18. pro Tenir compte, avoir égard, Rationem habere. Raamir, non dissimili notione, Rationibus scilicet probare vadimonium jure posse deserere. Liber rub. fol. parvo domus publ. Abbavil. fol. 28. v°: Quant li homs est semons devant le visconte, et il Raamist se feste: il doit avoir respit duskes à se revenue.

Derationare, Eadem notione. Chronicon Centulense Hariulfi lib. 4. cap. 7: Tamdiu itaque contra Hucbertum institit, usquequo procerum judicio in Regis praesentia eam, quam diximus, villam Derationaret. Cap. 19: Volens eam veraci assertione, et chartae testimonio nobis Derationare. Tabularium Eccles. Ambianensis fol. 34: Et eamdem decimam Canonici adversus eum Derationaverunt. Chron. S. Petri vivi ann. 1116: Et sese ubivis omnibus judicialibus sententiis Deratiocinaturam evidenter patefecit, Ecclesiam Retiacensem se et antecessores suos plus 100. annis tenuisse. Milo Crispinus in Vita B. Lanfranci Arch. Cantuar. cap. 9: Et coram omnibus testimonio antiquorum Anglorum, qui periti erant legum patriae, Deratiocinatus est libertatem terrae suae. Vide Derationare suo loco. Doubletum in Histor. Sandionys. pag. 842. Sammarthanos in Gallia Christ. tom. 2. pag. 445. etc.

Disrationare. Leges Edwardi Confess. cap. 36: Si quis fecerit clamorem ad Justitiarium, quod injuste interfectus sit, et dixerit, quod velit hoc Disrationari, etc. Leges Henrici I. Reg. Angliae cap. 2: Si quis civium de placitis Coronae implacitatus fuerit, per sacramentum, quod judicatum fuerit in civitate, se Disrationet, etc. Mox: Se Disrationent, quod non debent. Adde cap. 29. et 48. Charta ejusdem Henrici in Monastico Anglic. tom. 3. pag. 265: Sciatis, me reddidisse Deo et Ecclesiae et Roberto Episcopo Lincolniae 12. bovatas terrae, quas Radulphus Basset Disrationavit esse in dominio meo, etc. Vide Leges Athelstani cap. 2. Matth. Paris ann. 1242. pag. 397. ann. 1249. pag. 508. Vitas Abbat. S. Albani pag. 79. Chronicon Andrense pag. 416. Probationes Histor. Castilion. pag. 26. etc.

Dirationare, Eadem notione usurpant Regiam Majest. lib. 1. cap. 15. § 12. cap. 16. § 10. Leges Henrici I. Reg. Angl. cap. 48. Ricardus Hagustald. cap. 13. Placitum apud Pinendenam apud Seldenum ad Eadmerum pag. 198.

Desrener, Nostris. Leges Guillelmi Nothi cap. 27: Si home veut Desrainer convenant de terre vers son Seignor, per ses pers de la tenure meimes, qui il apellera à testimoines, l'estuvera Desrainer: kar par estranges ne pourra pas Derainer. Ubi miror, vocem Derainer non intellexisse Seldenum. Assisiae Hierosol. MSS. cap. 1: Pource que se il n'est plaideoir, que son conseil li sache la raison garder, et sa querelle Desreigner de ce dont il est requeroir. Cap. 3: Je le vous contrebati par esgart de court, et vous par esgart de court l'avés Desreigné vers moi, etc. Cap. 13: L'on peut plaidoier contre chascun sans estre donné à conseil par court, pour son droit Desraigner, ou deffendre, etc. Occurrit ibi non semel. Chronicon Bertrandi Guesclini MS.: Irons nous dessus luy vostre droit Desrener. Hinc Desrene, quod Dirationamentum dicitur in Monastico Anglic. tom. 1. pag. 238. et apud Will. Thorn. pag. 2130. quod sic definit vetus Consuetudo Normanniae: Deresne si est une loy establie en Normandie en simples quereles, par laquele celui, qui est suis d'aucun fet, et accusez de felonie, que il n'a pas fet le fet, de quoi la partie averse l'avoit accusé, et pour c'en que l'en a presumption, que chescun doit mieus savoir la verité de son propre fet, que nul autre, la Desrene est ottroiée à celui, qui en est suis pour desclairier la verité du fait, dont il est accusez. Donques il est que home Desrene toute icele chose, qui est proposée entre lui par son aversaire, et Desrene, c'est assavoir il demonstre hors reson ou sans reson, etc.

Araisner, Ad rationem ponere, in pacto Tongrensi ann. 1403. in magno Recordo Leodiensi pag. 29. 30. etc.